Paulus Caesana[1]? (natus Aquis Sextis die 19 Ianuarii 1839; ibidem mortuus die 22 Octobris 1906) fuit pictor Francicus scholae Impressionismi et Cubismi more modernismi. Quem et Henricus Matisse et Paulus Picasso magni aestimaverunt.

Paulus Cézanne a se pictus circa annum 1875, Museum Orsay, Lutetiae

Filius argentarii primis operibus neminem in familia excitare potuit. Studiis iurisprudentiae Lutetiensibus patre invito se mox abstinuit. Domi in delineando exerceri pergebat munus artificis futurum ante oculos habens; anno 1861 una cum amico Aemilio Zola in caput rediit ubi opera autem casum adversum ferebant. Neque ad Scholam artium bellarum ire licuit et desperatus ad suos revenit. Tum in animo erat ut (patre volente) rebus argentariis se dedicaret. Sed unum annum post Lutetiam tertia vice petivit novis disciplinis autodidacticis praeditus - et denuo a scholis repulsus est. Imitatio operum illustrium in variis museis pendentium satisfactioni sunt. Eum moverunt Camillus Pissarro, Claudius Monet, Alfredus Sisley et Petrus Augustus Renoir. Cézanne incohatus est non iam imagines factas sed naturam ipsam modo proprio imitari et licuit res in Pinacotheca artificum renutiatorum (Salon des refusés) coram publico monstrare. Amicitiam cum Hortensia Fiquet ex anno 1869, quae filium Paulum peperit, colebat. Anno 1874 autem in prima impressionistarum expositione Lutetiae una cum Monet, Pissarro, Renoir, Sisley et Degas artificia sua ostendebat. Successus prosperus nemini fuit et omnes isti irridio habebantur. Sed impressionistae contumaciter artificia exhibere continuaverunt; artifex variis in locis habitabat (Lutetiae, Massiliae, Aquis Sextiis, L'Estaque apud Massiliam). Annis 1870 exeuntibus crumina aegrotabat, cum pater ob nepotem spurium familiam iuvenem non iam sustentavit. Denique anno 1886 Paulus Hortensiam in matrimonium duxit et paulo post hereditatem magnam accepit.

Cézanne magis magisque a publico se recepit et solus sine familiaribus Lutetiae vivens attentionem omnem in picturam habuit. Anno 1895 Ambrosius Vollard pinothecarius expositionem tantummodo pro Cézanne disposuit, ubi plus quam centum artificia praesentata sunt. Unde artis periti eum magni aestimare coeperunt, quamvis vulgus continuo res non intellegere videretur. Inde ab anno 1899 Aquis Sextiis laboratorium suum instituit et simulacra multa vendere potuit. Anno 1904 in Pinacotheca independentium (Salon des indépendents) se efferre potuit; duos annos post pneumonia laborans animam efflavit.

Gravitudo

recensere

Ambigua est aestimatio Pauli Cézanne quod ad artem pictoriam recentiorem attinet. Alii dicunt eum patrem modernismi fuisse, alii autem confirmant eum technicas vetustas perpetuisse. In tempore suo vix intellegabur. Quod cum ita sit, Paulus Cézanne a se postulabat ut pictura in fundamento classicorum reformaretur. In initio more romanticismi pinxit secundum argumenta litterarum. Exemplo sit opus de Paridis iudicio mythologiae Graecae depromptum. Placebat ei etiam valde confectio faciarum et naturarum mortuarum. Impressionismi rationem colens post recusationem a pinacothecis scholisque circa annum 1880 proprias versiones excogitavit et excoluit. Natura pro artifice semper magni momenti fuit. Harmoniam imaginis secundum naturam faciendam esse ei persuasum erat. Neque in theoria de natura pingebat sed res in praxi visas. Colores stricte tabulis impositi iuvent, ut ordo in artificiis statim intelligatur. Colorum vivacitas ubique in imaginibus eiusdem fortitudinis sunt; itaque colores postici in imaginum recessu eundam valorem ac colores antici habent; hinc evenit, ut plagae pictae saepe nimium stativae esse viderentur. Numquam res stilo antea delineatae sunt quae directo ex coloribus nascerentur.

Generatim ubique structura formalis bene conspici potest realitate exteriore optica neglecta. Paulus Cézanne diligebat geometricis ludere et res in archetypos reducere (circulos, cubos, cylindros) atque abtrahere. Abstractione ista novae visiones in artificia detegere possunt. Quae technica ceterum valde movit Paulum Picasso, cubismi inventor. In simulacro notissimo cui titulus Mulieris se lavantis (1895-1904) optime cernitur intentio in rem ipsam assidua. Homines minime sunt perfecti sed proportionibus formisque impossibilibus,? qui cum natura liquefiunt. Formas colores naturam figuras affabre componere et inter se adaptare ei valde iuvabat.

Bibliographia

recensere
  • Françoise Cachin, Joseph J. Rishel, edd., Cézanne. Lutetiae: Réunion des Musées Nationaux, 1995. ISBN 2-7118-3178-7.
  • Götz Adriani: Paul Cézanne. Leben und Werk (C. H. Beck Wissen in der Beck’schen Reihe), C. H. Beck Verlag, Monaci 2006, ISBN 978-3-406-54690-7.
  • Götz Adriani: Cézanne. Gemälde, DuMont Buchverlag, Coloniae Agrippinae 1993, ISBN 3-7701-3088-X.
  • Götz Adriani: Cézanne. Aquarelle, DuMont Buchverlag, Coloniae Agrippinae 1982, ISBN 3-7701-1346-2.
  • Kurt Badt: Die Kunst Cézannes, Prestel Verlag, Monaci 1956.
  • Felix A. Baumann, Walter Feilchenfeldt, Hubertus Gaßner: Cézanne. Aufbruch in die Moderne. Hatje Cantz Verlag, Stuttgardiae 2004, ISBN 3-7757-1487-1.
  • Ulrike Becks-Malorny: Cézanne, 1839–1906. Wegbereiter der Moderne. Taschen Verlag, Coloniae Agrippinae 2007, ISBN 978-3-8228-5583-6.
  • Kai Buchholz: Die Kunsttheorie Paul Cézannes und ihr Entstehungshintergrund. In: Zeitschrift für Ästhetik und allgemeine Kunstwissenschaft. 44 (1999), p. 85–102.
  • Paul Cézanne, Felix A. Baumann, Evelyn Benesch, Walter Feilchenfeldt: Cézanne – Vollendet – Unvollendet, Hatje Cantz Verlag, Turici 2000, ISBN 3-7757-0878-2.
  • Lorenz Dittmann: Die Kunst Cézannes. Farbe – Rhythmus – Symbolik. Böhlau, Coloniae Agrippinae 2005. ISBN 3-412-11605-X.
  • Peter Handke: Die Lehre der Sainte-Victoire. Suhrkamp Verlag, Francofurti 1980, ISBN 3-518-37570-9.
  • Heinz-Georg Held: DuMont Schnellkurs. Cézanne. Die Entstehung der modernen Kunstbetrachtung. DuMont Literatur und Kunst Verlag, Coloniae Agrippinae 2006, ISBN 978-3-8321-7677-8.
  • Peter Kropmanns: Cézanne. Eine Biographie. Philipp Reclam jun. Verlag, Stuttgardiae 2006, ISBN 978-3-15-010610-5.
  • Meyer Schapiro: Paul Cézanne (9. Auflage). DuMont, Coloniae Agrippinae 2003, ISBN 3-8321-7338-2.
  • Angela Wenzel: Paul Cézanne – Ein Leben für die Malerei. Prestel Verlag, Monaci 2005, ISBN 3-7913-3295-3.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Cézanne spectant.

Pinacotheca

recensere
  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)