Museum Orceaci[1] (Francogallice Musée d’Orsay) est maximum Franciae museum, media in urbe Lutetia ad Sequanam prope Hortum Lateriararum iacens, in pristina statione ferriviaria et a Gaia Aulenti constitutum. Artium ostensioni inservit ista ferriviaria statio in districtu Parisiensi VII sita, quam Victor Laroux pro visitatoribus expositionis mundanae anno 1900 construxerat. Usque annum 1939 hamaxostichi veloces a capite in Franciae meridiem profectura expediebat. Denique anno 1977 Valerius Giscard d'Estaing rei publicae praeses consilium cepit de museo illecebroso quodam in situ disponendo. Quae vota pia die 9 Decembris anno 1986 affabre impleta sunt.

Septentrione et orientaliis musei aspectus.

In superficie metrorum quadratorum milium sedecim plus quam quattuor milia artificiorum admirationi prostant. Tabulae, statuae, graphica, photographemata, opera opificum designatorumve pretiosa necnon architectonica et supellectiles plerumque temporis annorum inter 1848 et 1914 sunt. Annis inter 1986 et 2005 plus quam hominum 61 milliones visum venerunt.[2] Quotannis fere quadragies centena milia visitatorum adveniunt, quo museum hoc in rebus aspectabilioribus Parisiensibus maximi momenti esse constat.

Historia recensere

Musei origines recensere

 
Partes interiores.

Initia sua in Museo Luxemburgi altero (post epocham annorum inter 1749 et 1777) inveniuntur, quod anno 1818, Ludovico Rege XVIII instigante, erectum est artificibus contemporaneis adiuvandis. Inter res a museo emptas, quae decem annis post Museo Lupariensi traditae sunt, praesertim artificia erant iam antea in conclavibus publice praesentata. Itaque collectio officialis pictorum academicorum conflata est neque in motiones vere graves semper attentum est.

Ex anno 1880, privati artium fautores operam navabant, ut opera minus officilia et magis insolita Luxemburgi pinacothecam incolerent. Pictoris Caillebotte testamentum, quo anno 1894 plus quam octoginta opera impressionismi et realismi rei publicae pro ostensione perpetua dono donata sunt (quorum saltem quadraginta academicis invitis accepta sunt!), novam aetatem indixit. Statim etiam non officialia maioris aestimabantur. Cum acquisitiones publicae tum donationes privatae (e.g. Stephani Moreau-Nélaton, Isaaci de Camondo) collectiones amplificabant; ab anno 1922 arti non Francicae "Museum Jeu du Paume" disponebatur, ab anno impressionismi operibus autem sectio specialis in Museo Lupariensi venerabili.

Anno 1937, "Museum artis modernae" in locum Luxemburgensem successit et in Palatio Tokiensi (Palais du Tokyo) reaperiebatur. Ibi novi impressionistae, sectatores scholae Pont-Aven (Paulo Gauguin salvo) et Nabis sua monstrabant. Anno autem 1947, impressionismi opera e Museo Lupariensi expulsa in "Museo Jeu du Paume" statuta sunt. Post Secundum bellum mundanum collectiones saeculi XIX cruminis publicis atque privatis valde promovebantur, quae visitatoribus gaudio maiori esse videbantur. Unde annis 1970 de areis ostensoriis novis creandis cogitandum erat sive de novo museo alibi.

Anno 1977, politici periti censuerunt pristinam stationem ferriviariam Orceaci in museum reddendam esse ubi artes ex anno 1848 vigentes collocarentur. Quaestiones nonnullae, quae post annum 1976 propter Museum nationale artium recentiorum in Centro Georgii Pompidou ortae erant, fundatione ista nova partim solvi potuerunt. Statutum est, ut opera in Centro Beaubourg neglecta in novissimum museum venirent. Ut varietas saeculi XIX artium omnis modum in dignum atque amplum ante oculos poneretur, porro advenerunt collectiones nonnullae Lupariensis Musei (rerum post 1820) necnon "Musei Jeu de Paume". Anno 1978 acquisitionibus momentum magnum datum est, ut lacunae thematicae implerentur atque magnitudo sapienter expanderetur. Tum a parlamento leges latae sunt de hereditatibus facilius faciendis. Summatim in Museo Orceaci saeculi XIX Francici genera pingendi cuncta quasi insunt, praeter novum impressionismum schola Avenipontana, schola Nabis, realismus pictorius, romanticismus exiens, eclecticismus et academismus Imperii secundi, ars officialis Rei publicae tertiae, et cetera multa.

Cum tanta area olim ferriviaria mutanda esset, ansa diligenter capta est ut etiam sculpturae magnae una cum pictura et generibus aliis ibidem locus magnus daretur. Statuae, simulacra, effigies saepissime depositoriis institutorum publicorum dempta sunt, quae res istas libentissime traditura erant. Agebatur imprimis de artificibus olim recusatis et multis adhuc oriundis e Musei Luxemburgensis faucibus. Nostris diebus Museo Orceaci partes principales sex sunt quoad artes saeculi XIX (de imaginibus, sculpturis, fabrorum artificiis, photographia, graphica, architectura/supellectibilibus).

Territorum ubi nunc museum iam temporibus prioribus historiam suam captantem habuerat namque saeculo XVII ineunte ibi viridaria reginae Margaritae Valesiae fuerant, quae regina anno 1615 mortua separata atque vendita sunt. In situ villae urbanae creatae sunt et ad ripam Sequanae portus La Grenouillière ubi anno 1708 mercatorum praepostitus Carolus Boucher d’Orsay crepidinem instituit quae postea pro eo nominata est Quai d’Orsay.[3] Ad orientem autem annis 1780 Palatium Salm (Hôtel de Salm) erectum est, quo in loco nunc Legio Honoris sedem suam habet. Ubi nunc museum ex anno 1838 fuit Palatium Orceaci ab Ioanne Carolo Bonnard et Iacobo Lacornée constructum, sedes et supremae rationum aut fisci curiae et supremi publici consilii. Ad orientem equites castra habuerunt. Commune Parisiorum anni 1871 regiam citatam flammis tradidit et ruina mansit usque usum ferriviarium.[4]

Statio ferriviaria recensere

 
Statio ferriviaria Orceaci.
 
A tegmento Sequana fluvius inspicitur.

Ut fieret statio centralis nova die 2 Aprilis 1897 territorium societati ferriviariae Compagnie du chemin de fer de Paris à Orléans venum datum est.[5][6] Sodalitas ferriviaria ab Aemilio Bénard, Lucio Magne, et Victore Laloux architectis rogavit ut opus eleganter cum circumiectis congruens crearent. Quo in certamine Laloux vicit et die 14 Iulii 1900 inauguratio sollemnis fuit. Tunc nostra statio inter maxime modernas totius mundi numerabatur. Ferriviariorum fuit ut vectores Franciae occidentem meridianam petentes salvi transportarentur.

Insuper autem xenodochium? ferriviarium conventibus societatum factionumve patuit, qui sive epulas sive congressus ibidem celebrare solebantur. Ex anno 1939 circulatio reducta est ad servitium urbanum et suburbanum propter crepidinum brevitatem traminibus electricis recentioribus non iam sufficientem. Secundo bello mundano saeviente, inde multi fasces captivis militaribus Francicis missi sunt. Anno 1945, bello finito, trans stationem Orceaci captivi (etiam e castris carceralibus) in patriam revenerunt, sed mox ex omnibus rebus deversorium tantummodo vere munere suo fungebatur; e.g. Ioannes Goll poeta ibi ultimos annos peregit. Anno 1958, Carolus de Gaulle ipse in diaetis ballationis reditum suum in potestatem politicam annuntiavit. Praeterea ibi pelliculae nonnullae factae sunt, e.g. anno 1962 a scaenarum dispositore Orson Welles de Der Prozeß Francisci Kafka mythistoria. Etiam grex histrionum Ioannis Ludovici Barrault in situ fabulas agebat.[7] Cum xenodochium novum Hôtel Drouot construeretur, ad tempus in situ Orceaci annis inter 1976 et 1980 atria auctionaria fuerunt.

Ideae novae quarum una de museo recensere

Deversorio Kalendis Ianuariis 1973 clauso deliberatum est de usu posteriore, num res omnino abderentur necne. Revera, nova xenodochica constructio ante oculos nonnullorum historiae inimicorum fuit, quando die 8 Martii 1973 omnia protegenda declarata sunt. Id musei creationi proderat; museorum Francicorum directio generatim stationes pristinas tota in civitate in musea vertebat. Quo facto, Lutetiae insuper complexus musealis longus creari posset cum Lupariensi Museo, Museo malorum aureorum, Palatio Grandi haud procul distantibus. Praeses Rei publicae ipse die 22 Octobris 1977 mutationem in museum imperavit.

Museum Orceaci recensere

 
Atrium in museo.

Anno 1978, museum conditum est ad labores melius moderandos. Ichnographias architecti Laloux grapheum ACT-Architecture effecit, cum interna Gaia Aulenti excogitaret. Franciscus Mitterand Kalendis Decembribus 1988 rem consecravit, quae post unam hebdomadam vulgo portas suas patefecit. Usque annum 1994 Francisca Cachin directrix fuit, cuius successor Henricus Loyrette anno 2001 demisionem petivit. Sergius Lemoine, qui ei successit, annis 2002 et 2003 restaurationes varias disponere debuit.

Architectura recensere

 
Horologium magnum.

Domina Aulenti annis inter 1980 et 1986 caute res pulcras ferriviarias in museum mutabat: atrium principale magnum a saeptis liberatum est, cum ad utrumque latus pinacothecae maenianis tectae instruerentur. Ornamenta prisca ferrea et tectoria denuo visibilia facta sunt. Vitreum tegmentum grandanimiter lumen multum in pinacothecam maximam sineret. Praeter conclavia principalia ubique in tabulatis variis musea clariora obscurioraque secundum necessitudinem feliciter creari potuerunt. Sub tegmento in granario ad frontem in Sequanam dantem conclavia addita sunt. Artificia autem sensibilia obscuris cameris gaudent.

Artificia selecta recensere

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Peter J. Gärtner (ed.), Martina Padberg, Birgit Sander, Christiane Stukenbrock: Musée d’Orsay (Ulmann & Könemann, 2007), 27.
  3. Mathieu, Caroline: Orsay. From a station to a museum (Lutetiae: 2010/11), 4.
  4. De historia in musei paginis.
  5. Ministère des travaux publics (ed.: Recueil des lois et conventions relatives aux chemins de fer du Nord, de l'Est, d'Orléans, de Paris-Lyon-Méditerranée et du Midi. 1883 à 1910, Lutetiae 1911. p. 361.
  6. De causis stationis faciendae in musei paginis.
  7. Peter J. Gärtner (ed.), Martina Padberg, Birgit Sander, Christiane Stukenbrock, Musée d’Orsay (Ulmann & Könemann, 2007) 15.

Bibliographia recensere

  • Françoise Bayle: Mieux comprendre la peinture à Orsay, ISBN 2-85495-184-0
  • Peter J. Gärtner (ed.), Martina Padberg, Birgit Sander, Christiane Stukenbrock: Musée d’Orsay. Ulmann & Könemann, 2007. ISBN 978-3-8331-2940-7
  • Ernst Seidl: Eine Anmerkung zur Baugeschichte der Gare d’Orsay in Paris, in: Architectura, 22/1992, p. 179–192
  • Stefan Vockrodt: Vom Bahnhofspalast zum Kunstmuseum: Gare d'Orsay. In: Eisenbahnen in Paris = Eisenbahngeschichte Spezial 2 (2015). ISBN 978-3-937189-94-9, p. 38.
  • Le Musée d’Orsay a Paris. Pellicula documentaria, Francia 2011, minutarum LXXXIV a Brunone Ulmer, Informationes in paginis canalis ARTE

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Orceaci spectant.