Legio Honoris
Legio Honoris, plene Ordo Nationalis Legionis Honoris (Francice Ordre national de la Légion d'honneur),[1] est ordo Francicus a Napoleone Bonaparte die 19 Maii 1802 constitutus. Ordo est maximum Franciae ornamentum, in quinque gradus divisum: eques (chevalier), officialis (officier), commendator (commandeur), magnus officialis (grand officier), et magna crux (grand croix). Sententia ordinis est Honor Et Patria (Francice Honneur et Patrie), et sedes est Palatium Legionis Honoris, in laeva Sequanae ripa Lutetiae situm.[2]
Consulatus
recenserePer res novas Francicas, omnes ordines equestris dignitatis Francici aboleti sunt, ab armis honoris substituti. Desiderium fuit Napoleonis, Primi Consulis et dictator militaris de facto, praemium creare ut milites et homines togati probarentur, et ex eo optato nata est legio honoris,[3] corpus hominum quod non fuit ordo equester, quia Napoleo putabat Franciam egere agnitione meriti, non nova nobilitatis ratione. Legio autem organizatione veterum ordinum equestrium Francicorum usa est, sicut Ordo Sancti Ludovici. Praeterea, insignia legionis Ordinis Sancti Ludovici similia sunt, qui etiam taenia rubra usus est.
Legio Legionem honoratorum conscriptam, necnon ordines militares laxe imitata est, legionariis, officialibus, commendatoribus, cohortibus regionalibus, et concilio grande praedita. Maximus gradus non fuit magna crux, sed magna aquila (grand aigle), gradus hominis qui omnia insignia crucum grandium gessit. Stipendia sodalibus numerata sunt:
Legione constituta, magister grandis semper fuit caput civitatis, nunc praeses. Praeses Franciscus Hollande ex 15 Maii 2012 est grandis magister et ex officio Grandis Crux.
Pinacotheca
recensere-
Prima legionis insignia (1804).
-
Insignia legionarii per Imperium Maturum: pars obversa obliquam Napoleonis imaginem, reversa aquilam imperialem habet. Corona imperialis ad crucem et taeniam coniungitur.
-
Insignia equitis aetate Ludovici XVIII: obversa obliquam Henrici IV imaginem, reversa arma regni Francici (tres fleurs-de-lis) habet. Corona regia ad crucem et taeniam coniungitur.
-
Pars obversa crucis republicanae, duobus vexillis Francicis transversis praeditae.
-
Hodierna officialis insignia, rosetta ornata.
-
Lamina Legionis Honoris Chiang Kai-shek tributa. Illo tempore lamina argentum fuit.
-
Insignia Legionis Honoris Chiang Kai-shek tributa. Hic est reversus eius Magnis Crucis.
-
Insignia Caroli Lindbergh tributa.
-
Insignia imagine Henrici IV praedita.
-
Diploma Legionis Honoris.
-
commendator ordinis Legionis Honoris.
Notae
recensere- ↑ Olim Ordo Regalis Legionis Honoris (Ordre royale de la Légion d'honneur).
- ↑ Praemium Legionis Honoris multos habet titulos, de gradibus quinque dependentes: eques Legionis Honoris (Chevalier de la Légion d'honneur), praefectus Legionis Honoris (Officier de la Légion d'honneur), dux Legionis Honoris (Commandeur de la Légion d'honneur), praefectus grandis Legionis Honoris (Grand Officier de la Légion d'honneur), et crux grandis Legionis Honoris (Grand'Croix de la Légion d'honneur). Nomen honneur saepe Francice capitalizatur, ut in nomine legionis palatii (Palais de la Légion d'Honneur) scribitur.
- ↑ Pierre-Louis Roederer, "Speech Proposing the Creation of a Legion of Honour," in Napoleon: Symbol for an Age, A Brief History with Documents, ed. Rafe Blaufarb (Novi Eboraci: Bedford/St. Martin's, 2008), 101–102.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Legionem Honoris spectant (Légion d'Honneur, National Order of the Legion of Honour). |
- Base Léonore, recensement des récipiendaires de la Légion d’honneur, www.culture.gouv.fr (decennia ante 1977, Archivum Nationale)
- De legatione Francica in Canada, www.ambafrance-ca.org
- De Legione Honoris, www.legiondhonneur.fr