Paulus Signac (Lutetiae natus die 11 Novembris 1863; ibidem mortuus die 15 Augusti 1935) fuit pictor et graphicus Francicus. Erat amicus Vincentii van Gogh et anarchista de idea. Cum Georgio Seurat artifex illustrissimus generis impressionismi novi et punctillorum multorum (pointillisme) fuit.

Paulus Signac cum orbe pictorio (1923)
Pileariae in Via Cairi, anno 1885 sive 1886
Ientaculum, 1886/87
Felix Fénéon in effigie, 1890
Capo di Noli, 1898

Signac omnia necessaria se ipse docuit. In principio exemplo sibi elegit Claudium Monet et impressionistas. Quorum notionem quaesitionum promptarum mox abiecit methodum magis severam atque classicam ad instar Eugenii Delacroix praeferens.

Anno 1884 Georgium Seurat convenit, quocum picturam divisionis excogitavit. Eis succurrebant recentiores colorum theoriae scientificae, cum coloris puri pigmenta in punctillis permultis componerent. Impressionismi fautores econtra colores antea in quadra chromatica miscere debebant; Signac sodalesque autem mixturam oculis spectatorum ipsorum concesserunt. Ceterum claritas coloris puri haud mixti optime conservatur. Eodem anno cum collegis Scholam artificum independentium condidit, quae dicitur. Anno 1885 Camillus Pissarro se gregi aggregavit technicam punctillorum multorum sibi adapturus. Post unum annum tresviri (Signac, Seurat, Pissaro) una cum filio Camilli Pissarro in conclavi separato in Expositione independentium octava res suas ostensioni publicae praebuerunt.

Ex anno 1888 Signac arnarchismo inflammatus est et consuetudinem cum Ioanne Grave contraxit. Res vulgavit apud "Les Temps nouveaux". Inde ab anno 1896 opera plura pro olla fortunae periodici citati donavit et anno 1902 delineationes gratanter in manus moderatorum periodici "Guerre-Militarisme" commendavit, ubi Grave praefationem scripserat et praeterea Maximilianus Luce et Theophilus Alexander Steinlen pictores symbolas proprias vulgaverunt. Signac etiam in foliis "Le Père Peinard" Aemilii Pouget inveniebatur.[1]

Quoad argumenta plagas clare atque luminose pingendas magni aestimavit. Etiam naves veliferas diligebat et portus marium. Anno 1804 Venetias petivit, unde plus quam ducentae adumbrationes picturae aquariae rettulit. Quas Torpetopoli diligenter elaboravit; eodem anno adhuc undecim imagines olearias confecit. Signac tam in praxi quam in theoria pictoria excellebat. Programma omne habent commentarii eius anni 1899 quibus titulus D'Eugène Delacroix au néo-impressionisme. Signac vivo glorificatio in artibus iam affuit. Anno 1911 eques creatus est (chevalier de la légion d'honneur), anno 1926 officiarius honorarius (officier de la légion d'honneur) et anno 1933 vel praefectus (commandeur de la légion d'honneur). Inde ab anno 1915 exercitus navalis pictor officialis fuerat.

Opera selecta

recensere
  • Les Andelys (1886)
  • Femme lisant (1887)
  • Château de Comblat (1887)
  • La bouée rouge (1895)
  • L'orage, (1895)
  • Les Démolisseurs, (1896)
  • Capo di Noli, (1898)
  • Le phare d'Antibes, (1909)
  • Le château des Papes à Avignon, (1900)
  • Port de La Rochelle (1921)

Expositiones

recensere

Anno 1964 Cassellae in expositionibus documenta III delineationes suas manu libera factas admirari potuisses.

Bibliographia

recensere
  • Cristina Baron, En escale à Saint-Tropez dans le sillage de Paul Signac, Éditions Le Télégramme/Pêcheur d'images, coll. « Beaux-Arts », 2004, ISBN 978-2848331157.
  • Françoise Cachin, Signac, catalogue raisonné de l'œuvre peint, Gallimard, 2000, ISBN 978-2070115976.
  • Anne Distel, Signac. Au temps d'harmonie, Gallimard, Réunion des Musées nationaux, Lutetiae, 2001, ISBN 9782070760985.
  • Nicolas Domenach, "Au temps d'harmonie", Marianne (13.3.2013) hic in interreti
  • Michaël Faure, Eric Franz et al., « Signac », Beaux-arts magazine, Lutetiae, 2001.
  • Marina Ferretti-Bocquillon, Georges Roques et al., Signac. Les couleurs de l'eau, Gallimard, Lutetiae, 2013, ISBN 9782070141067.
  • Marina Ferretti-Bocquillon, " Signac aquarelliste ", Société Nouvelle Adam Biro, Lutetiae, 2001
  • Stephanie Hockliffe, « Signac ou le combat néo-impressionniste », Le Monde, 21.5.2001, p.8
  • Richard Thomson, Ruines théoriques, rhétoriques et révolution. Paul Signac et l'anarchisme dans les années 1890, Arts et Société, in seminario die 9.12.2010 habito, hic in interreti.
  1. Dictionnaire biographique, mouvement ouvrier, mouvement social, «Le Maitron»: nota biographica.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Signac spectant.