Regnorum successio in fontibus propheticis necnon historicis Hellenisticis et Romanis variis modis enumeratur. In Oraculorum Sibyllinorum liber tertius reperimus post mortem prolis Titanum: "Post haec surrexit tantum, volventibus annis, Aegypti regnum. Persarum deinde secutum est, Medorum, Aethiopumque, atque Assyriae Babylonis. Inde Macedoniae regnum Aegyptique secundum, denique Romanum."[1] Rursus longius eadem oracula successionem ordinant: "Prima domus crescet Salomonia, quae reget omnes Phoenices Asiaeque viros ... post Graeci imperium capient diri atque superbi, unde Macedoniae populus dominabitur ingens ... sed Deus hunc etiam fundo subvertet ab imo. Post aliud regnum incipiet, gens vestibus alba, multiplici capite, occiduo quae litore surgens ibit in imperium magnum, multosque potentes subruet."[2] Quod regnum "multiplici capite" Romanorum esse intellegimus, minime a regibus sed a Senatu populoque directum; haec enim in Aegypto scripta sunt "proles dum septima regnet Aegypti regum qui Graeca ab origine surgent," i.e. regnante Ptolemaeo VI.[3]

Regnum seu imperium quartum tali modo in libro Daniel saeculo II a.C.n. describitur: "Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis, donec venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. Et sic ait: 'Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam.'"[4] Nonnulli hoc regnum Romanorum esse censerunt,[5] alii Alexandri Magni regnum. Cosmas Indicopleustes quattuor bestias quattuorque regna Danielis intellegit esse Assyriam, Mediam, Persarum regnum a Cyro conditum, Macedonum tandem ab Alexandro.[6]

Aelius Aristides ("In Romam oratio)" quattuor regna enumerat e quibus Romanorum ultimum optimumque fuerit: "Etenim qui ante vos potentia polluerunt, ii domini et servi aliorum alii vicissim atque adulterini monarchi fuerunt, quippe qui locum velut in pilae ludo mutarent: sic ut Macedones Persis, Persae medis, Medi Syris paruerint. At vos, ex quo principes habuerunt, omnes cognoscunt. Itaque tanquam ortu liberi et ad imperandum continuo nati, omnia quae eo pertinerent rite vobis comparasti et rempublicam qualem antehac nemo constituistis, legibus et ordine perpetuo singulis tradito."[7]

Roma igitur omnes orbis terrarum divitiae aut consumit aut destruit: haec sine pluribus asseverant Oracula Sibyllina.[8] Auctoritates autem in Talmud Babylonica quomodo haec res acciderit ordinatim e fontibus Biblicis explicant. Ioseph in Aegypto omnes pecunias in aerario regis congregavit.[9] Iudaei in exsilium abstulerunt.[10] Rex Sesac a Roboam sumpsit et in Aegyptum misit.[11] Rex Asa a rege Zara Aethiopi divitias conquisivit,[12] posteaque e templo tollit et in Damascum misit.[13] Rex Iosaphat retulit.[14] Rex Achaz "spoliata domo Domini et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera".[15] Ezechias, Sennacherib rege Assyriorum devicto, rursus divitias nactus est.[16] Sedecia rex Chaldaeorum debellavit omnesque divitias in Babylonem removit.[17] Unde Persae, unde Macedones, unde Romani vicissim habuerunt.

  1. Oracula Sibyllina 3.158-161: versio C. Alexandre
  2. Oracula Sibyllina 3.167-177: versio C. Alexandre
  3. Rex enim Aegypti primus origine Graeca fuit Alexander Magnus. Oracula Sibyllina 3.192-193: versio C. Alexandre
  4. Liber Daniel 7.21-23
  5. E.g. (saeculo fere III p.C.n.) Iohanan bar Nappaha in Talmud Babylonica Avodah Zarah 2a
  6. Cosmas Indicopleustes, Topographia Christiana 2.66-74
  7. Aelius Aristides, "In Romam oratio" 91-92. Versio Gulielmi Canteri
  8. Oracula Sibyllina 3.179, 189
  9. Liber Genesis 47.14
  10. Liber Exodus 12.35-36
  11. Liber I Regum 14.25
  12. Liber II Chronicorum 14.14
  13. Liber I Regum 15.18
  14. Liber II Chronicorum 17.5
  15. Liber II Chronicorum 28.21
  16. Liber II Chronicorum 32.22-23
  17. Liber II Chronicorum 36.18

Bibliographia

recensere
  • J. J. Collins, The Sibylline Oracles of Egyptian Judaism. Missoula, 1974
  • S. K. Eddy, The King Is Dead. Lincolniae Nebrascae, 1961
  • D. Flusser, "The Four Empires in the Fourth Sibyl and in the Book of Daniel" in Israel Oriental Studies vol. 2 (1972) pp. 148-175
  • K. Kerenyi, "Das Persische Millennium im Mahabharta, bei der Sibylle und Vergil" in Klio vol. 29 (1936) pp. 1-35


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.