Simon Grynaeus
Simon Grynaeus (natus Simon Griner anno 1493 in Veringendorf; mortuus die 1 Augusti 1541 Basileae) fuit theologus Germanicus, reformator et humanista.
Cursus honorum
recensereGrynaei cursus honorum maiores munera fuerunt ab anno 1524 universitate Heidelbergensi, ab anno 1529 universitate Basileae linguam Graecam docendi.
Opus editorium
recensereGrynaeus textus auctorum antiquorum apud primas officinas impressionis Basileae noviter edidit:
- Titus Livius, Ab urbe condita libri CXLII, anno 1531 in officina a Ioanne Frobenio[1] Basileae condita conductore Hieronymo Frobenio filio eius impressi.[2]
- Aristoteles, anno 1531 in officina Ioannis Bebel Basileae.[3]
- Proclus, anno 1531 in officina Bebeliana.[4]
- Euclides, editio lingua Graeca in officina Iacobi Herwegen anno 1533.[5]
- Plato, anno 1532 in officina Frobenii.[6]
Opus ad usum geographiae:
- Novus orbis regionum ac insularum veteribus incognitarum, editio fontium de inventione Mundi novi cura Grynaei. Basileae in officina Hervagiana anno 1532. [7]
Notae
recensere- ↑ Ioannes Frobenius.
- ↑ T. Livii Patavini Ab urbe condita Latinae historiae principis quicquid hactenus fuit aeditum, Basileae in officina Frobeniana per Hieronymum Frob. Io. Hervagium et Nicolaum Episcopium 1531.
- ↑ Aristotelous hapanta = Aristotelis … opera, quaecunque impressa hactenus extiterunt omnia, apud Io(annem) Beb(elium), anno 1531.
- ↑ Procli insignis philosophi compendiaria de Motu disputatio, posteriores quinque Aristotelis de auscultatione naturali libros, (per Io. Bebelium, et Mich. Ysingrinium), 1531.
- ↑ Στοιχεῖα …: Apud Ioan. Hervagium, anno 1533 Mense Septembri.
- ↑ Omnia divini Platonis opera, translatione Marsilii Ficini, emendatione et ad Graecum codicem collatione Simonis Grynaei, nunc recens summa diligentia repurgata, Basileae, in officina Frobeniana, anno 1532.
- ↑ Novus orbis regionum ac insularum veteribus incognitarum, una cum tabula cosmographica, & aliquot aliis consimilis argumenti libellis, quorum omnium catalogus sequenti patebit pagina, Basileae apud Io. Hervagium, mense Martio anno 1532.
Bibliographia
recensere- Thommen: Geschichte der Universität Basel (1532–1632), Basel 1889 S. 109–113.
Nexus externi
recensere- Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
- Friedrich Wilhelm Bautz, "GRYNÄUS, Simon" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) col. 377 (Theodisce)
- Simon Grynäus in Deutsche Biographie (Theodisce) – ADB & NDB
- Blázy, Humanista et Ecclesiae emendator Simon Grynaeus
- Griner, Qui erat Simon Grynaeus?
- Huber, Simon Grynaeus praecursor Renati Cartesii
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |