Constantinus VII Porphyrogenitus
Constantinus VII Porphyrogenitus (Graece: Κωνσταντῖνος Πορφυρογέννητος) fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 913 usque ad 959 in quo anno mortuus est.
Obitus: 9 Novembris 959; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Familia
Coniunx: Helena Lacapena
Proles: Romanus II, Theodora (Constantini VII filia), Agatha, Zoe, Anna, Theophano
Familia: Macedonian dynasty
Memoria
Constantinus anno 905 in cubiculo purpureo palatii Constantinopolitani natus est, filius Zoae Carbonopsinae imperatorisque Leonis VI. Inter annos 913-944 fuit una cum Romano I Lecapeno imperator, ab anno 944 solus. Bella contra Arabes et Hungaros gessit, qui imperium eo tempore aggrederentur. In matrimonium duxit Helenam, Romani filiam, et ex ea genuit:
- Leo
- Romanus II, imperator futurus
- Zoë, monacha
- Theodora, quam in matrimonium duxit Ioannes Tzimisces
- Agatha, monacha
- Theophano, monacha
- Anna, monacha
Imperator Constantinus VII, studiosissimus litterarum scientiarumque veterum Graecorum, scripsit cum amanuensibu nonnulla opera nova de imperio Byzantino necnon collectanea librorum antiquorum. In his libris multa scripta classica servata sunt quae aliter deperdita essent, e quibus fragmenta Polybii, Diodori Siculi, Flavii Iosephi, Dionis Cassii, Prisci, Menandri Protectoris, Cassiani Bassi. Constantinus die 9 Novembris 959 mortuus est.
Opera Constantini VII et scriptorii sui
recensere- Originalia
- De administrando imperio
- De cerimoniis aulae Byzantinae
- De thematibus
- Narratio de imagine Edessena
- Oratio de translatione Chrysostomi
- Oratio ad milites
- Tres tractatus de expeditionibus militaribus[1]
- Excerpta scriptorum antiquorum
- Geoponica
- Excerpta de natura animalium[2]
- Excerpta de legationibus
- Excerpta de virtutibus et vitiis
- Excerpta de insidiis
- Excerpta de sententiis
- De strategematibus
- De contionibus militaribus
Notae
recensereBibliographia
recensere- Fontes de vita et principatu
- Bibliographica
- Luci Berkowitz, Karl A. Squitier, Thesaurus Linguae Graecae: Canon of Greek Authors and Works. New York: Oxford University Press, 1990. ISBN 0-19-506037-7
- Editiones operum variorum
- Iohannes F. Haldon, ed. et interpr., Constantini Porphyrogeniti Tres tractatus de expeditionibus militaribus. Vindobonae: apud Academiam Scientiarum Austriacam, 1990 Textus (Graece, Anglice)
- Spyridon P. Lambros, ed., Excerptorum Constantini de natura animalium libri duo; Aristophanis historiae animalium epitome. Berolini: Reimer, 1885 (Supplementum Aristotelicum vol. 1 pars i) Textus apud archive.org
- Eruditio
- Arnold Toynbee, Constantine Porphyrogenitus and His World. Oxonii: Oxford University Press, 1973. ISBN 0-19-215253-X
- Catherine Holmes, "Byzantine Political Culture and Compilation Literature in the Tenth and Eleventh Centuries: Some Preliminary Inquiries" in Dumbarton Oaks Papers vol. 64 (2010) pp. 55-80 JSTOR[nexus deficit]
- Aliae encyclopaediae
- "Constantinus VII Flavius Porphyrogenitus" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton
- "Emperor Konstantinos VII Porphyrogennetos, 905-959" in M. Jeffreys et al., Prosopography of the Byzantine World (2011-)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Constantinum Porphyrogenitum spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- "Konstantinos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)