Flavius Basiliscus
Flavius Basiliscus (natus saeculo 5, mortuus anno 476) fuit Imperator Romanus Orientalis contrarius ab anno 475 usque ad annum 476.
Obitus: 476; Cappadocia
Patria: Imperium Byzantinum
Familia
Coniunx: Zenonis
Proles: Marcus
Familia: House of Leo
Familia
recensereSoror eius Aelia Verina fuit, quae Leoni I imperatori nupsit, nepos Flavius Armatus. Zenonis Basilisci uxor et Marcus filius fuit.
Cursus honorum
recensereConsul anno 465 fuit et anno 468 dux militaris in bello cum Geiserico, rege Vandalorum infeliciter pugnabat. Verina, uxor Leonis I, fuit soror Basilisci. Anno 471, postquam Flavius Ardaburius Asparus necatus est, impetum Theodorici Strabonis, Aspari familiaris, in Constantinopolin factam arcebat. Seditione anno 475 facta Zeno imperator expulsus et Basiliscus imperator factus est. Postquam Zenon ex exsilio reversus est, Byzantium oppugnavit, donec senatus constituit portas urbis patefacere et Zenonem iterum imperatorem facere. Zenoni traditus Basiliscus necatus est.
Nexus externi
recensere- Ludo Moritz Hartmann: Basiliskos 2. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band III,1, Stuttgart 1897, Sp. 101–102.
Antecessores: Flavius Caecina Decius Basilius et Flavius Vivianus |
Consul 465 cum Flavio Hermenerico |
Successores: Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus III et Tatianus |
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Zeno Augustus II (in occidente: post consulatum Leonis iunioris Augusti) |
Consul 476 cum Flavio Armato |
Successores: Post consulatum Basilisci Augusti II et Armati |