Tatianus (consul 466)

Tatianus (natus saeculo quarto exeunte, mortuus post annum 466) fuit vir publicus Imperii Romani Orientalis

Tatianus (natus saeculo quarto exeunte, mortuus post annum 466) fuit vir publicus Imperii Romani Orientalis.

Avus eius Flavius Eutolmius Tatianus erat, frater eius Iulius fuit. Mater filia Tatiani senioris erat.[1]

Cursus honorum

recensere

Pater, cuius nomen nescimus, eum anno 388 Constantinopolin misit, ut filius educaretur. Fratres Tatianus et Iulius anno 422 Marcianum, qui postea regnavit, in Sidymam in Lyciam acceperunt et ei imperium praedixisse dicebantur.[2] Imperator Tatiano praemium Praefecturam Constantinopoli dedisse. Quo officio annis ab 450 ad 452 fungebatur. Ante annum 450 praeses Cariae provinciae erat. Anno 451 Concilio Chalcedonensi interfuit. Inter annos 452 et 464 patricius factus est. Anno 464 legatus Leonis imperatoris ad Vandalos missus est, neque autem quicquam perficit. Anno 466 uno cum imperatore consulatum administravit.

Bibliographia

recensere
  • «Tatianus 1», The Prosopography of the Later Roman Empire, volume 2, Cambridge University Press, 1992, ISBN 0521201594, pp. 1053-1054.
  1. Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft, T. X,1 (1918), c. 108.
  2. Zonaras XIII 24, 6- 11.


Antecessores:
Flavius Hermenericus et Flavius Basiliscus
Consul
466
cum
Imp. Caesare Flavio Valerio Leone Augusto III
Successores:
Flavius Illustrius Pusaeus et Flavius Ioannes