Aperire sectionem principem

Flavius Eutolmius Tatianus (natus ignoto anno, mortuus post annum 392) vir publicus Romanus fuit.

FamiliaRecensere

Pater eius Antonius Tatianus annis 360 - 364 praeses Cariae provinciae erat.

Cursus honorumRecensere

Ipse Eutolmius cursum assessor coepit, deinde post annum 360 praeses Thebaidis provinciae erat, annis 367 - 370 Praefectus Aegypti. Tum ad annum 374 Dioecesem Orientis administravit. Annis 374 - 380 comes sacrarum largitionum erat. Tum privatus ad annum 388 in Lycia vivebat. Die 16 Iunii 388 Praefectus praetorio per Orientem ab imperatore Theodosio nominatus est. Anno 391 una cum Quinto Aurelio Symmacho consulatum gessit. Anno 392 Flavius Rufinus ei successit et Eutolmius in exilium missus est. Paulo post mortuus est[1].

NotaeRecensere