Flavius Caecina Decius Basilius (natus saeculo 5, mortuus post annum 468) vir publicus Imperii Romani Occidentalis erat.

FamiliaRecensere

Basilius senator Italicus e gente clara Caecina erat. Genuit tres filios: Flavium Caecinam Decium Maximum Basilium Iuniorem, consulem anni 480, Decium Marium Venantium Basilium consulem anni 484 et Caecinam Mavortium Basilium Decium Iuniorem (consulem 486).

Cursus honorumRecensere

Ipse Basilius anno 458 praefectus praetorio Italiae erat[1] et anno 463 consulatum gessit una cum Flavio Viviano. Tum iam patricius erat. Annis 463 - 465 iterum praefecturam Italiae administravit.

De moribus eius Sidonius Apollinaris nos docuit[2]. Initio anni 468 ahuc vivebat[3].

LegendaRecensere

  • Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft, Band III,1 (1897), Sp. 48: Basileos (6)

NotaeRecensere

  1. CIL XV 7107
  2. Sidonius Apollinaris, Epistulae I 9,2
  3. Sidonius Apollinaris, loc., cit.


Antecessores:
Imp. Caesar Libius Severus Augustus et Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus II
Consul
463
cum
Flavio Viviano
Successores:
Flavius Rusticius et Flavius Anicius Olybrius