Flavius Caecina Decius Maximus Basilius Iunior

Flavius Caecina Decius Maximus Basilius Iunior (natus saeculo 5, mortuus circa annum 500) vir publicus Imperii Romani Occidentalis erat.

Basilius senator Italicus e gente clara Caecina erat. Pater eius Flavius Caecina Decius Basilius erat, consul anni 463, fratres habuit Decium Marium Venantium Basilium consulem anni 484 et Caecinam Mavortium Basilium Decium Iuniorem (consulem 486). Ei quattuor filii erant, qui omnes ad consulatum pervenerunt: Flavius Faustus Albinus (consul anni 493), Flavius Avienus Iunior (consul 501), Flavius Theodorus (consul 505) et Flavius Inportunus Iunior, qui anno 509 consulatum gessit.

Cursus honorum

recensere

Basilius caput senatus atque factionis praesinae et minister primus Odoacri regis fuit. Anno 480 consul occidentis nominatus est, quod factum autem in Imperio Romano Orientali non probatum est. Die 13 Maii 483 Felix III papa Basilio - tum praefecto praetorio Italiae - auctore electus est. Mortuus est priusquam filii adulti erant[1].

  • Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft, Band III,1 (1897), Sp. 48: Basileos (7)


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Zeno Augustus III (sine collega)
Consul
480
cum
(sine collega) in Oriente non probatus
Successores:
Rufius Achilius Maecius Placidus (in Occidente, sine collega)