Flavius Inportunus Iunior
Flavius Inportunus Iunior (natus saeculo 5, mortuus post annum 525) vir publicus Romanus sub regno Theodorici fuit.
Familia
recenserePater eius Flavius Caecina Decius Maximus Basilius Iunior (consul 480) erat, fratres Flavius Faustus Albinus (consul anni 493), Flavius Avienus Iunior (consul 501) atque Flavius Theodorus (consul 505).
Cursus honorum
recensereAb anno 498 cum fratre Theodoro Laurentium antipapam contra Symmachum papam adiuvit, cum hic a fratribus Albino et Avieno auxilium accepit. Anno 506 Laurentius depositus est, sed anno 509 Inportunus quasi solacium a Theodorico consul sine collega nominatus est. Hoc anno Importunus, cum ludos consulares celebraret, a factione prasina propter vim cum fratre Theodoro adhibitam accusatus est. Anno 509/511 etiam patricius nominatus est. Anno 525 a rege Theodorico cum Ioanne I papa legatus ad Iustinum I imperatorem missus est poatulaturus leges contra Arianos rescindi.
Bibliographia
recensere- Arnold Hugh Martin Jones,J. Morris, The Prosopography of the Later Roman Empire: Volume 2, AD 395-527, p. 592
Antecessores: Basilius Venantius Iunior et Flavius Celer |
Consul 509 sine collega |
Successores: Anicius Manlius Severinus Boethius (sine collega) |