Flavius Faustus Albinus
Flavius Faustus Albinus iunior (natus saeculo 5, mortuus post annum 522) vir publicus Romanus sub regno Theodorici regis fuit.
Familia
recensereFaustus Albinus e gente nobili Decia ortus est. Pater eius Flavius Caecina Decius Maximus Basilius Iunior (consul 480) erat, fratres Flavius Avienus Iunior (consul 501), Flavius Theodorus (consul 505) et Flavius Inportunus Iunior, qui anno 509 consulatum gessit. Faustus Albinus uxorem Glaphyriam duxit.
Cursus honorum
recensereAnno 493 consulatum gessit una cum Flavio Eusebio II in oriente. Anno 500 ecclesiam Sancti Petrii in Via Tiburtina construxit, XXVII milia passuum a Roma sitam. Quam ecclesiam Symmachus dedicavit. Annis 500 - 503 praefectus praetorio Italiam administravit. Anno 503 patricius fuit[1]. Anno 508 Ravennae in aula regis Theodorici erat. Anno 507 vel 509 cum fratre Aviano praeses factionis prasini factus est et ei novos pantomimos donavit[2]. Anno 507 vel 511 ei concessum est, ut aedificia Romae repararet. Anno 519 legatus Hormisdatis papae Constantinopolim iter fecit, ut schisma inter ecclesias Occidentis et Orientis finiret. Paulo post proditionis accusatus est, quod cum Iustino I imperatore Orientali contra Theodoricum regem coniuravisset. Defendebat eum Boethius, qui autem ipse accusatus atque anno 524 vel 525 supplicio affectus est.
Legenda
recensere- Jones, Arnold Hugh Martin, John Robert Martindale, John Morris, "Caecina Decius Albinus iunior (8)", The Prosopography of the Later Roman Empire, volume 2, Cambridge University Press, 1992, ISBN 0521201594, pp. 51 - 52.
Notae
recensere- ↑ Magnus Felix Ennodius, Ep. II 22
- ↑ Cassiodorus, Variae I 20
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Anastasius Augustus (in oriente) et Flavius Rufus (in occidente) |
Consul 493 cum Flavio Eusebio II |
Successores: Flavius Turcius Rufius Apronianus Asterius et Flavius Praesidius |