Flavius Theodorus (natus saeculo 5, mortuus post annum 526) vir publicus Romanus sub regno Theodorici regis fuit.

Theodorus ad gentem nobilem Deciam pertinuit. Pater eius Flavius Caecina Decius Maximus Basilius Iunior consul anni 480 erat, fratres erant Flavius Faustus Albinus (consul anni 493), Flavius Avienus Iunior (consul 501) et Flavius Inportunus Iunior, qui anno 509 consulatum gessit.

Cursus honorum

recensere

Theodorus anno 500 praefectus praetorio Italiae erat et anno 505 consulatum gessit una cum Flavio Sabiniano. Anno 509 patricius nominatus est. Hoc anno autem et propter vim in Circo Maximo allatam una cum fratre Importuno accusatus est. Anno 517 Flavium Agapitum et Ioannem I papa Ravennam sequebatur, ut a Theodorico rege libertatem fidei catholicae peteret. Deinde anno 525 cum Ioanne papam a rege Theodorico Constantinopolim missus est, ut postulationes regis de libertate Arianorum apud Iustinanum I imperatorem impetraret. Cum mense Maio 526 Ravennam redisset, a Theodorico in carcerem iactus est. Quid deinde ei accidisset, ignoramus.

Bibliographia

recensere
  • John Robert Martindale: "Fl. Theodorus 62". In: The Prosopography of the Later Roman Empire (PLRE) 2, Cambridge University Press, Cambridge 1980, ISBN 0-521-20159-4, pp. 1097–1098.


Antecessores:
Flavius Rufius Petronius Nicomachus Cethegus (sine collega)
Consul
505
cum
Flavio Sabiniano
Successores:
Flavius Ennodius Messala et Flavius Areobindus Dagalaifus Areobindus