Flavius Sabinianus (natus saeculo 5, mortuus post annum 508) dux militum et vir publicus Imperii Romani Orientalis erat.

Pater eius Sabinianus Magnus magister militum per Illyricum fuit, qui a Zenone imperatore anno 481 supplicio affectus est. Tamen filius cursum militarem coepit. Frater eius Flavius Moschianus (consul 512) erat. Sabinianus filiam Flavii Probi, fratris Anastasii I imperatoris in matrimonium duxit et filium habuit: Flavius Anastasius Paulus Probus Sabinianus Pompeius Anastasius anno 517 consulatum gessit.

Cursus honorum

recensere

Sabinianus magister militum per Illyricum anno 504 exercitum Romanum et auxilia Bulgarorum contra Mundonem regem et copias Theodorici in Illyricum duxit. Ab eis exercitus Romanus victus est. Sirmium urbs tum a barbaris expugnatum est. Tamen anno 505 consulatum administravit una cum Flavio Theodoro Romae.

Bibliographia

recensere


Antecessores:
Flavius Rufius Petronius Nicomachus Cethegus (sine collega)
Consul
505
cum
Flavio Theodoro
Successores:
Flavius Ennodius Messala et Flavius Areobindus Dagalaifus Areobindus