Flavius Areobindus Dagalaifus Areobindus

Flavius Areobindus Dagalaifus Areobindus (natus circa annum 460, mortuus post annum 512) vir publicus et dux militum Imperii Romani Orientalis fuit.

Dyptichum consulare Areobindi

Familia recensere

Maiores Romanos et Gothicos habuit: Pater eius Flavius Dagalaifus (consul 460) erat, mater Godistea erat, filia Flavii Ardaburii Iunioris erat. Circa annum 478 Dagalaifus Aniciam Iulianam in matrimonium duxit, filiam Olybrii imperatoris Occidentali. Eorum filius Flavius Olybrius Iunior fuit, qui anno 491 adhuc puer consul erat. Anicia Iulia secunda uxor erat, e prima matrimonio filium nomine Dagalaifum habuit.

Cursus honorum recensere

Anno 503 Anastasius I imperator eum magistrum militum per Orientem nominavit et contra Persas misit. Ducem militem Persarum sua manu necavisse dicitur. Anno 506 consulatum una cum Flavio Ennodio Messala gessit. Anno 511 a plebe urbana Constantinopolis, quae contra Anastasium I imperatorem seditionem coeperat, quod hic patriarcham Macedonium II deposuerat, Areobindus imperator proclamatus est. Sed is se abdidit et fidem Anastasio praebuit. Anno 512 Constantinopolis privatus vivebat.

Bibliographia recensere

Fontes recensere


Antecessores:
Flavius Theodorus et Flavius Sabinianus
Consul
506
cum
Flavio Ennodio Messala
Successores:
Imp. Caesar Flavius Anastasius Augustus III et Venantius Iunior