Nicolaus Rigaltius
Nicolaus Rigaltius, vulgo Nicolas Rigault (natus anno 1577; mortuus 1654) fuit causidicus, rerum classicarum peritus et bibliothecarius Francicus. Petrus Gassendi ita describit: "Nicolaus Rigaltius, politiore doctrina, iudiciique elegantia et incorrupta Latini sermonis integritate omnibus antecellens".[1]
Nicolaus Rigaltius, medici Parisiensis filius et apothecarii nepos,[2] discipulus fuit Iesuitarum in hac urbe collegii; se autem ad ordinem Iesuitarum coniungere recusavit. Universitatis Pictaviensis alumnus, iurisprudentiae studiosus, anno 1596 carmen satyricum divulgavit, nomine ficto "L. Biberii Curculionis". Quo opere poetico amicitiam nactus est scriptoris Scaevolae iunioris et viri politici Iacobi Augusti Thuani, qui ambos Lutetiam redire suasit ut sibi in operibus litterariis et bibliographicis adiuvarent. Fuit enim Magister Librarii Regis, id est, bibliothecae regiae. Eo assistebant Ioannes Gosselinus custos, Isaacus Casaubonus (philologiae et theologiae eruditissimus) et iam Nicolaus Rigaltius.[3]
Si Lutetiam reditus Rigaltius munus etiam causidici accepit, malo successu perfecit moxque remisit;[4] sed statim opera philologica scribere coepit, quorum primum, anno 1599 in luce editum, fuit editio princeps Strategici, operis ab Onosandro scripto. Id perlegit in duobus libris manu scriptis Bibliothecae Mediceae nuper Lutetiam advectae; e quibus textum Graecum congessit et iuxta versionem suam Latinam divulgavit. Sub titulo separato Nicolai Rigaltii Ad Onosandri Strategicum notae e prelo proderunt. Eodem anno fabulas Latinas Phaedri divulgavit; huius operis editionem alteram "cum notis auctioribus" anno 1617 ediderit. Post aliquot annos opera plura e suis in eadem Bibliotheca lectionibus derivata divulgavit, scilicet glossarium tacticum Graeco-Barbarum vel Byzantinum; editionem epistolae cuiusdam imperatoris Iuliani II cum versione Latina a se facta; et collectaneum librorum Graecorum de somniorum interpretatione, in quo comprehensa sunt Onirocritica Artemidori, liber eiusdem tituli Achmeti adscriptus, Carmen onirocriticum pseudo-Astrampsychi et carmen de somniorum interpretatione patriarchae Nicephoro attributum. Alias editiones textuum quos in Bibliotheca Regia et collectu Mediceo reppererat annis insequentibus paravit, scilicet scriptorum de venatione cum accipitris et canibus; de "finium regundorum", i.e. de legibus fundorum ruralium. Editionem curavit anno 1616 carminum Iuvenalis et Sulpiciae, notis suis anteriorumque philologorum munitam, quae saepius postea retractata est et reimpressa.
Anno 1615, Casaubono Londinii mortuo, Rigaltius custodis munus in bibliotheca regia susceperat. Thuano insuper anno 1617 mortuo, filio huius Francisco (dum annum nonum agit) titulum magistri iure hereditario accipiente, re vera ab hoc anno Rigaltius fuerit bibliothecarius principalis; e voluntate Thuani testamentaria factus est etiam tutor illius iuvenis.[5] Inde usque ad 1620 libros manu scriptos fere 2,600 in Bibliotheca iacentes, nominibus ignotis, siglis adeo carentibus, Rigaltius enumeravit. Annis 1621 et 1622 una cum Claudio Salmasio necnon Ioanne Baptista Hautin catalogum plenum exscripsit librorum Bibliothecae totae tam antiquorum quam novorum.[6] Eodem anno collectus librorum manuscriptorum Philippi Hurault ad bibliothecam regiam pretio 12,000 librarum, a Rigaltio necnon Puteano statuto, emptus est.[7] Fuit enim amicus fratrum Petri et Iacobo Puteano inter eos qui nuncupationem meruerunt Cabinet Dupuy ("tabularium Puteanum").[8] Cum his editionem novam curavit magni operis Iacobi Augusti Thuani, id est, Historiarum sui temporis Latinarum quas Thuanus usque ad annum 1606 produxerat. Rigaltius ipse volumen quintum decimum, annales 1607-1610 comprehendens, e novo scripsit.
Deinde ad Tertullianum edendum se dedicavit; anno 1628 textum et commentarium divulgavit. In praefatione et in notis textui subiunctis res doctrinae Catholicae inimicas scripsit, suadente Ioanne Seton:[9] omni Christiano licere si necesse sit eucharistiam sacrare; Iesum Christum figuram communem habuisse neque "formam speciosam prae filiis hominum".[10] Illam rem a Gabriele de L'Aubespine vituperatam retractavit in editione altera, anno 1634 vulgata;[11] opinionem autem Rigaltii postea laudaverunt Hugo Grotius necnon Claudius Salmasius. Contra Rigaltium figuram Christi satis pulchram fuisse arguit Franciscus Vavassor.[12]
Cum fratribus Puteanis amicos etiam cognovit Nicolaum de Peiresc, Ioannem Iacobum Bouchard, Claudium Belurgey et Guidonem Patin.[13] Regi Ludovico XIII ob labores bibliographicos gratus, munus meruit anno 1633 consiliarii apud novum Parlamentum Mettense, et mox procuratoris generalis apud cameram Nanceiensem. Denuo praefectus (intendant) factus est provinciae Tullianae.[14] Amicitiae Lutetianae periculosae fiunt anno 1642, Francisco Thuano ad supplicium ultimum damnato.[15] Rigaltius anno 1645, Tulli manens, munus custodis bibliothecae regiae Petro Puteano tradidit; Tulli degebat eodem tempore Franciscus Luillier.[16] In hac urbe Rigaltius anno 1654 mortuus est.
Anno 1685 collectus librorum 125 manu scriptorum, inter quos nonnullorum manu Rigaltii adnotatorum, ad bibliothecam regiam emptus est.[17]
Opera
recensere- 1596 (sine nomine auctorum) : Iusti Lipsii Satyra Menippea: Somnium; Nicolai Rigaltii L. Biberii Curculionis Parasiti mortualia. "Augustoriti Pictonum" (Citatio p. 630 apud Google Books)
- 1599 (editor et interpres) : Onasandri Στρατηγικός; accessit Οὐρβικίου Ἐπιτηδεύμα. Lutetiae: apud Abrahamum Saugranium (Editio 1604 apud Google Books) (Editio 1619 apud Google Books)
- 1599 : Nicolai Rigaltii Ad Onosandri Strategicum notae. Lutetiae: apud Abrahamum Saugranium (Editio 1600 apud Google Books)
- 1599 (editor) : Phaedri Aug. liberti Fabularum Aesopiarum lib. V. Lutetiae: apud Ambrosium Drouart
- 1601 : Funus parasiticum, sive L.Biberii Curculionis Parasiti mortualia ad ritum prisci funeris: accessit de parasitis et assentatoribus appendix; item Iuliani Caesaris epistola nunc primum in lucem edita. Lutetiae: apud Ambrosium Drouart (Textus apud Google Books)
- 1601 : Nicolai Rigaltii [[Glossarium tacticum Graeco-Barbarum|Glossarium τακτικὸν μιξοβάρβαρον]]: de verborum significatione quae ad novellas Impp. qui in Oriente post Iustinianum regnaverunt de re militari constitutiones pertinent. Lutetiae: apud Claudium Morellum (Textus apud Google Books)
- 1601 (cum aliis) : M. Valerii Martialis epigrammatum libri XIV; Domitii Calderini commentariis perpetuis & Georgii Merulae observationibus illustrati ... Nicolai Rigaltii notae aliquote ad libb. XIV .... Parisiis: apud Claudium Morellum, 1601 Textus apud Gallica (Textus apud Google Books)
- 1603 (editor et partim interpres) : Artemidori Daldiani & Achmetis Sereimi f. Oneirocritica; Astrampsychi et Nicephori versus etiam oneirocritici. Lutetiae: apud Marcum Orry Textus apud archive.org
- 1609 : Vita S. Romani Episcopi Rotomagensis e vetere Martyrologio edita. Lutetiae
- 1612 (editor) : Ἱερακοσόφιον: rei accipitrariae scriptores nunc primum editi; accessit Κυνοσόφιον: liber de cura canum. Ex Biblioth. regia Medicea. Lutetiae: typis regiis[18] (Textus apud Google Books)
- 1613 : Μενανδρου και Φιλιστιωνος γνωμικη συγκρισις: Menandri et Philistionis sententiae comparatae ex Bibliotheca Regia. Lutetiae (Textus apud Google Books)
- 1614 (editor) : Auctores finium regundorum. Lutetiae: I. Libertum[19] Textus apud Gallica (Textus apud Google Books)
- 1616 (editor) : D. Iunii Iuvenalis satirarum libri V. Sulpiciae satira. Lutetiae: R. Stephanus
- 1620-1621 (editor et continuator cum Petro Puteano) : Iacobus Augustus Thuanus, Historiarum sui temporis ab anno domini 1543 usque ad annum 1607 libri CXXXVII; accedunt commentariorum de vita sua libri sex. Genavae: P. de la Roviere
- 1626 (sine nomine auctoris) : Epistola Ioannis B. Aedui qua ... Iacobus Augustus Thuanus a Iacobi Cellarii ... cavillationibus defenditur. [1][nexus deficit]
- 1628 (auctore incerto) : Apologeticus pro rege Christianissimo Ludovico XIII adversus factiosas admonitionis calumnias in causa principum foederatorum. Lutetiae (Textus apud Google Books) (Versio Theodisca 1629 apud Google Books)
- 1628 (editor) : Q. Sept. Flor. Tertulliani libri IX. Lutetiae : Typis Roberti Stephani, Apud Viduam Olivarii Varennaii (Textus apud Google Books)
- 1628 : Nicolai Rigaltii Observationes ad Tertulliani Libros IX. Lutetiae : Typis Roberti Stephani, Apud Viduam Olivarii Varennaii (Textus apud Google Books)
- 1634 (editor) : Q. Sept. Florentis Tertulliani opera ad vetustissimorum exemplarium fidem locis quamplurimis emendata, Nicolai Rigaltii observationibus & notis illustrata; cum indice glossario stili Africani. Lutetiae: sumptibus Mathurini du Puis De hac editione
- 1635 (editor) : Iacobi Pamelii Brugensis theologi, archidiaconi Audomaropolitani Argumenta et annotationes in Q. Sep. Fl. Tertulliani Opera, quibus adiectae sunt annotationes diuersorum. Parisiis: sumptibus Mathurini du Puis
- 1640 : Dissertatio censoria super editione libelli paraenetici de Cavendo schismate[20]
- 1643 (editor) : M. Minucii Felicis Octavius et Caecilii Cypriani de idolor. vanitate. Lutetiae: apud Viduam Mathurini du Puis
- 1648 (editor) : Sancti Caecilii Cypriani Opera. Lutetiae Parisiorum: Apud viduam Mathurini du Puis
- 1651 : Observatio de populis fundis; de statu siue conditione populorum qui fundi facti esse dicebantur lege Iulia de civitate Romana. Tulli Leucorum: Belgrand & Laurent Textus apud archive.org (Editio anni 1656 apud Google Books)
- 1652 : Vita Petri Puteani; accedunt H. Valesii et B. Medonii orationes. Lutetiae (Textus apud Google Books)
- 1665 (cum aliis) : Epulum parasiticum quod eruditi conditores, instructoresque Car. Feramusius, Aegid. Menagius, Jo. Franc. Saracenus, Nic. Rigaltius, et Jo. Lud. Balsacius, hilarem epulantibus in modum, Macrino parasitogrammatico, Gargilio Mamurrae parasitopaedagogo, Gargilio Macroni parasitosophistae, G. Orbilio Muscae, L. Biberio Curculioni, atque Barboni, jucunde apparârunt et comiter. Norimbergae (Textus apud Google Books)
- 1844 (G. F. Hildebrand, ed.) : Arnobii adversus nationes libri VII ex nova codicis Parisini collatione; adiectae sunt Rigaltii et Delechampii notae et emendationes primum editae. Halis Saxonum (Textus apud Google Books)
- 1899 (Lucien Auvray, ed.) : Mémoire de Nicolas Rigault sur le trésor des chartes de Lorraine, 1634 Textus apud Gallica
- 1908 (cum aliis) : "Catalogus Bibliothecae Regiae, opera et industria Nic. Rigaltii, Claudii Salmasii et J. Haultini, 1622; denuo recognita et aucta, opera et studio Petri Puteani et Jacobi Puteani, hoc anno 1645" in Anciens inventaires et catalogues de la Bibliothèque nationale vol. 3 Textus apud archive.org
Notae
recensere- ↑ Petrus Gassendi, Viri illustris Nicolai Claudi Fabricii de Peiresc, senatoris Aquisextiensis, vita (1641) editio 1651 (citationem in hac editione non confirmavimus)
- ↑ Pintard (1943) p. 78
- ↑ Delisle (1868) pp. 197-198
- ↑ Michaud, ed. (1843) p. 26
- ↑ Michaud, ed. (1843) p. 26
- ↑ Delisle (1868) pp. 199-200; Omont (1898) p. xxvi
- ↑ Delisle (1868) pp. 213-214
- ↑ Pintard (1943) pp. 92-94, 100
- ↑ Pintard (1943) p. 207
- ↑ Perrault (1701) pp. 139-140; Michaud, ed. (1843) pp. 26-27
- ↑ Pintard (1943) pp. 182-183
- ↑ Michaud, ed. (1843) p. 26; Franciscus Vavassor, De forma Christi liber. Romae, 1649
- ↑ Pintard (1943) pp. 161, 207, 239, 313
- ↑ Michaud, ed. (1843) p. 27
- ↑ Pintard (1943) pp. 271-274
- ↑ Delisle (1868) p. 261
- ↑ Delisle (1868) p. 295
- ↑ Håkan Tjerneld, Moamin et Ghatrif. Traités de fauconnerie et des chiens de chasse / édition princeps de la version franco-italienne [de Daniel de Crémone] (1945) p. 25 [de-Daniel-de-Cremone-these-par-H....html Textus apud e-corpus][nexus deficit]
- ↑ Opus saepe titulo posteriori Rei agrariae auctores citatum
- ↑ Henri-Jean Martin, Roger Chartier, Livre, pouvoirs et société à Paris au XVIIe siècle, 1598-1701 vol. 1 (1999) p. 185 (Paginae selectae apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Opera antiquiora
- "Rigault, Nicolas" in Marie-Nicolas Bouillet et Alexis Chassang, edd., Dictionnaire universel d'histoire et de géographie (1878)
- "Rigault, Nicolas" in Louis-Gabriel Michaud, ed., Biographie universelle ancienne et moderne (Lutetiae, 1843 ff.) textus vol. 36 pp. 26-27
- "Rigault, Nicolas" in Louis Moréri, Le grand dictionnaire historique vol. 9 (1759) pp. 207-208
- "Nicolas Rigault" in Jean-Pierre Niceron, Memoires pour servir a l'histoire des hommes illustres dans la république des lettres vol. 21 (Lutetiae, 1733) pp. 56-69 (Textus apud Google Books)
- "Nicolas Rigault, Garde de la Bibliothèque du Roy" in Charles Perrault, Les hommes illustres qui ont paru en France pendant le XVIIe siècle (Lutetiae, 1701) vol. 2 pp. 137-140 Textus apud archive.org
- Opera recentiora
- Simone Balayé, La Bibliothèque nationale des origines à 1800 (Genavae: Droz, 1988) pp. 57-64
- Léopold Delisle, Le cabinet des manuscrits de la Bibliothèque impériale vol. 1 (Lutetiae, 1868) pp. 198-214, 261-263, 295 Textus apud Gallica
- Jean Jehasse, "Religion et politique: Le Tertullien de Nicolas Rigault (1628-1648)" in E. Bury et B. Meunier, edd., Actes du colloque de Lyon (Lutetiae: Cerf, 1993) pp. 227-235
- Henri Omont, Inventaire sommaire des manuscrits grecs de la Bibliothèque nationale (Lutetiae: Leroux, 1886) Textus apud archive.org
- R. Pintard, Le libertinage érudit dans la première moitié du XVIIe siècle vol. 1 (Lutetiae, 1943) pp. 92-94 et alibi (Paginae selectae apud Google Books)
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • • Teuchos |