Verba Latina obscena
(Redirectum de Obscenum)
Verba Latina obscena spectant ad profanum aut subturpe aut illiberale vocabularium latinum atque eius ad usum. Vocabularium latinum obscaenum maxime constat verbis ad rem veneream pertinentibus scatologicisque. Quae quidem verba improba etiam appellabantur .
Tabula verborumRecensere
- Mentula (-ae, f.) et verpa (-ae, f.): pro 'membro virili'
- Colei (-orum, m.): pro 'testibus'
- Cunnus (-i, m.): pro 'vagina'
- Landica (-ae, f.): pro 'clitore'
- Culus (-i, m.): pro 'ano' et 'clunibus'
- Merda (-ae, f.): pro 'stercore humano'
- Futuo (futuere, futui, fututum): pro 'coeo'
- Pedico (pedicare, pedicavi, pedicatum): pro 'in ano membro virili coire'
- Irrumo (irrumare, irrumavi, irrumatum): pro 'in ore membro virili coire'
- Ceveo (cevere): pro 'solito pathicorum more clunes muliebriter commovendi'
- Criso (crisare, crisavi): pro 'solito mulierum more clunes in coitu commovendi'
- Caco (cacare, cacavi, cacatum): pro 'defaeco'
- Pedo (pēdere, pepēdi, pēditum): pro 'crepitum facio'
- Mingo (mingere, minxi, minctum/mictum): pro 'urinam facio'
- Moecha (-ae, f.), meretrix (-cis, f.) et lupa (-ae, f.): pro 'muliere pro nummo coiente'
- Cunnilingus (-i, m.): pro 'ore vagina lingens'. Hoc, cunnilingere
- Fello (fellare, fellavi, fellatum): pro 'membro virili lingere'. Hoc, fellatio (-nis, f.), quae actus est.
Scriptores et opera obscaenioraRecensere
- Gaius Valerius Catullus
- Quintus Horatius Flaccus in saturis et iambis
- Carmina Priapea
- Titus Petronius Arbiter
- Marcus Valerius Martialis
- Decimus Iunius Iuvenalis
- Antonii Panormitae Hermaphroditus
- Satyra sotadica, fortasse a Nicolao Chorerio scripta
FonsRecensere
- Gaston Vorberg, Glossarium eroticum, 1965, Hanau (et saepius antea).