Landica (-ae f.) fuit nomen in lingua Latina antiqua organi genitalis feminini nunc sub appellatione clitoridis recogniti. Id nomen in perpaucis scriptis antiquitatis servatur. Cicero autem in epistula ad Paetum amicum sic disserit de verbis obscenis:

Memini in senatu disertum consularem ita eloqui:
"Hanc culpam maiorem an illam dicam?"
Potuit obscenius?
"Non," inquis; "non enim ita sensit."
– Cicero, Epistulae ad familiares 9.22

Bibliographia

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.