Priapea
Priapea sunt carmina de Priapo deo hortorum scripta.
His poematibus ad ridendum lectores invitantur, cum de poenis lascivitur illi deo dandis, cuius praestantissima natura solitumque instrumentum ingens est mentula.
Notissimus ille Priapeorum libellus primo saeculo compositus incerti auctoris est. Inter Priapeorum auctores Latinos constat fuisse Horatium (serm. I 8) Tibullum (I 4) Ovidium (fast. 1, 391-440. 6, 319-346). Vergilio tria eius libelli, qui Catalepton inscriptus est, priapea adnumerantur. Extant etiam priapea Graecorum aetatis post Alexandrum Magnum mortuum quae coepit Leonidae et Archiae, quae in anthologia Palatina invenies (e.g. AP 16, 261).
Bibliographia
recensere- Editiones et versiones
- Egnatius Cazzaniga, ed., Carmina ludicra Romanorum: Pervigilium Veneris, Priapea. Augusti Taurinorum: in aedibus Paraviae, 1959 (Latine)
- W. H. Parker, ed. et interpr., Priapea: poems for a phallic god. Londinii: Croom Helm, 1988 (Latine, Anglice)
- Philologica et critica
- Vinzenz Buchheit, Studien zum Corpus Priapeorum. Monaci: Beck, 1962