Fabula praetexta
Fabula praetexta, vel praetexta fabula, vel tragoedia praetexta, breviter praetexta, fuit genus tragoediae Romanae, a Gnaeo Naevio excogitatum, quod fabulas personarum historicarum resque Romanas, non mythos Graecos usu receptos, tractabat. Ita fabulae cothurnatae opponitur cuius histriones cothurnos gerebant et personas e Graecis fabulis ducebant. Praecipui praetextarum scriptores postea fuerunt Ennius, Pacuvius, et Accius. Unica tamen quae ad nos pervenit fuit Octavia diu Senecae attributa quamquam hodie scimus ab eo scriptam non esse.
Naevius primam praetextam, Clastidium, victoriam Marci Claudii Marcelli apud Clastidium anno 222 a.C.n. celebrantem, docuit; paulo post, alteram, Romulum.[1]. Idem fecit atque comici poetae qui fabulam togatam creaverunt et utrosque poetas Horatius in Arte Poetica ita laudabatː
Nil intemptatum nostri liquere poetae, nec minimum meruere decus uestigia Graeca ausi deserere et celebrare domestica facta, uel qui praetextas uel qui docuere togatas.[2]
Nomen ad togam praetextam, magistratuum Romanorum insigne vestimentum, spectat, quia histriones togas praetextas gerebant.
Plura legere si cupis
recensere- A.J. Boyle, An Introduction to Roman Tragedy, Routledge, 2006. Recensio critica
- Florence Dupont, "La tragédie romaine" in Le Théâtre romain, 2017ː 101-134.
- Marie-Hélène Garelli, "La praetexta à Rome : une autre réception de la tragédie grecque" in A chacun sa tragédie ?, Presses universitaires de Rennes, 2007ː 141-165
- L. Lersch, "De fabula togata, palliata et praetexta", Rheinisches Museum für Philologie, 1839, 509-521 LATINE
- Gesine Manuwald, Fabulae praetextae. Spuren einer literarischen Gattung der Römer, C.H. Beck, 2001 Recensio critica
- Hubertus Zehnacker, 'Tragedie prétexte et spectacle romain', in Theatre et spectacles dans l'antiquite, Argentorati, 1983ː 31-48
- Nevio Zorzetti, La pretesta e il teatro latino arcaico, Neapoli, 1980. Recensio critica