Cothurnus (κόθορνος) fuit calceamenti genus Graecorum et Romanorum antiquorum, virorum aeque ac mulierum, ex corio fabricatum, quo venatores et tragoediarum actores utebantur. Cothurnus tragicus subere altius sublevato fiebat, ut histriones proceriores viderentur.[1]

Cothurni

Apud Graecos autem caliga tragica non κόθορνος, sed ἐμβάτης vel ὀκρίβας appellabatur.[2]

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad cothurnos spectant.