Comoedia Media est divisio generis comoediarum Graecarum. Genus enim hoc in tres partes divisum est, quarum prima Comoedia Vetus, velut ab Eupoli atque Cratino Aristophaneque poeta perfecta, altera Comoedia Media, tertia Comoedia Nova velut a Menandro scripta. Comoedia Media Graeca fragmentis quibusdam exceptis deperdita est; eruditi autem nonnulli comoediam vel tragicomoediam mythologicam Amphitruonem a Plauto Latine conscriptam ex opere cuiusdam scriptoris Comoediae Mediae demptam fuisse credunt.

BibliographiaRecensere

  • Theodorus Kock, ed., Comicorum Atticorum fragmenta. Vol. 2. Novae comoediae fragmenta, pars 1. Lipsiae: Teubner, 1884 Textus apud archive.org (Graece)
  Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!