Acharnae
Acharnae maximus fuit demus Atticae regionis antiquae; in parte boreo-occidentali planitiei Atticae sita fuit, ad meridiem Parnassi montis prope Athenas. Acharnenses imprimis cultui frumenti, vini atque olivarum se dederunt. Comicus Graecus Aristophanes in comoedia sua, titulo Acharnenses, velut crematores carbonum ligneorum eos derisit. Pindarus autem incolas fortes nominavit.
Fontes
recensere- Thucydides, Historiae II.19-20.
Plura legere si cupis
recensere- Danielle L. Kellogg, Marathon Fighters and Men of Maple : Ancient Acharnai, Oxford University Press, 2013 Nonnullae paginae apud Guglum librorum