Telephus (Euripides)
Telephus (Graece Τήλεφος) est fabula satyrica quam Euripides anno 438 a.C.n. docuit, hodie magna ex parte deperdita. Ad eandam tetralogiam spectabat atque Alcestis et Cressis. In Acharnensibus[1] atque iterum in Thesmophoriis[2] (411 a.C.n.) Aristophanes hoc drama parodice memoravit atque nonnullos versus fabulae suae inseruisse dicitur. Idem argumentum et ab Aeschylo et a Sophocle tractatum est, quos poetae Latini Ennius et Accius imitati sunt. Nuper papyri nova fragmenta tradiderunt[3].
De fabula
recensereTelephus fuit filius Herculis et Augae, Tegeensis regis filiae. Quondam cum Mysiorum rex factus esset, Achaeos fines suos invadentes reppulit et hasta Achillis vulneratus est. Cum nisi per eandem hastam vulnus sanari non posse comperisset, Achaeos Troianum bellum parantes adiit et Orestem infantem, Agamemnonis filium, ex incunabulis obsidem rapuit ut telum quo sanaretur sibi daretur.
Notae
recensere- ↑ Versus 325-355 et 415-472.
- ↑ Versus 689-764.
- ↑ Colin Austin, Nova Fragmenta Euripidea in Papyris Reperta, 1968 (2a editio 2018). Recensio critica.
Fontes
recensere- Aristophanes, Acharnenses 430-472. Versus 440-1, 446 et 472 secundum scholiastam e dramate Euripidis sumpti sunt. Item Pax 528.
- Aristoteles, Ars Rhetorica III.2.10-1 (1405a)
- Hyginus, Fabulae 100̟-101
Bibliographia
recensereEditiones
recensere- Claudia Preiser, Euripides : Telephos. Einleitung, Text, Kommentar, Hildesheim, 2000 Recensio critica
- Euripides: Selected Fragmentary Plays, 1. Telephus, Cretans, Stheneboea, Bellerophon, Cresphontes, Erechtheus, Phaethon, Wise Melanippe, Captive Melanippe edd. C. Collard, M. J. Cropp, K. H. Lee. Warminster: Aris & Phillips 1995
- Tragicorum Graecorum fragmenta. 2a ed., vol. 5: Euripides ed. E. C. Kopff. Goettingae 2004
Plura legere si cupis
recensere- Malcolm Davies, "Euripides Telephus fr. 149 (Austin) and the folk-tale origins of the the Teuthranian expedition" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 133 (2000) pp. 7-10
- Harold W. Miller, "Euripides' Telephus and the Thesmophoriazusae of Aristophanes", Classical Philology, 1948ː 174-183
- Rossella Saetta-Cottone, "La parodie du Télèphe entre les Acharniens et les Thesmphories", Methodos, 2004.