Cressae (Euripides)
tragoedia quam Euripides docuit
Cressae est tragoedia quam Euripides anno 438 a.C.n. docuit, hodie deperdita. Ad eandem tetralogiam spectabat atque Alcestis et Telephus. Scholium ad versum 1297 Sophoclei Aiacis nobis argumentum huius fabulae tradiditː cum Cretum rex Catreus (Minois filius erat) filiam Aeropen cum servo concubantem invenisset eam interficere decrevit. Quod ut efficeret eam ad Nauplium Euboeae regem misit qui tamen puellae pepercit quia Atreus amore captus eam uxorem ducere voluit.
Bibliographia
recensere- Euripides: Fragments edd. Christopher Collard, Martin Cropp (Cantabrigiae [Mass.]: Harvard University Press, 2008) vol. 1 pp. 516-527 (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
- Tragicorum Graecorum fragmenta. 2a ed., vol. 5: Euripides ed. E. C. Kopff. Goettingae 2004.
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.