De Rhodiorum libertate[1][2] (Graece Υπὲρ τῆς Ροδίων ἐλευθερίας) est oratio deliberativa (suasoria) anno 350 a.C.n. a Demosthene oratore Atheniensi coram populo in ecclesia habita. Legati Rhodii auxilium adversus Artemisiam Mausoli viduam petitum venerant. Quamquam Rhodii tunc maxime invisi populo erant[3] Demosthenes eorum causam agit negans ullam firmam amicitiam inter civitates coniungi posse nisi inter democratias[4].

De deliberatione recensere

Anno 357 a.C.n. Rhodii una cum Byzantinis et Chiis a foedere maritimo Atheniensi secedere voluerunt atque post duorum annorum bellum (Bellum Sociale 357-5 a.C.n.) et victoriam navalem ad Embata iugum excusserunt. Sed ille ipse satrapa qui eos adiuvarat atque ad bellum incitarat Mausolus eorum democratiam sustulit et oligarchiam instituit per quam insulam in suam dicionem redigere potuit. Nunc Rhodii Athenienses quibus odio sunt rogant ut democratiam libertatemque sibi restituant. Nec mirum si Demosthenis oratio, quamvis diserte et magna arte composita, populo nihil persuasit. Moderni vix intelligunt cur novum bellum adversus Persas movere voluerit[5] tum cum civitas iam bellum cum Macedonum rege gerebat. Fortasse iam ab initio sciebat se nihil effecturum esse atque tantum ad democratiarum unionem vocabat (17-22). Nam si omnes aliae civitates oligarchicae fierent periculum foret et Atheniensibus libertatem perire.

Notae recensere

  1. Numerus 15 in corpore Demosthenico
  2. BNF
  3. Ipse Demosthenes eos contemptu dignos iudicabat atque eorum calamitatibus gaudebat (14-6)ː συγχαίρω τῶν γεγενημένων.
  4. 18ː οὐ γὰρ ἔσθ' ὅπως ὀλίγοι πολλοῖς καὶ ζητοῦντες ἄρχειν τοῖς μετ' ἰσηγορίας ζῆν ᾑρημένοις εὖνοι γένοιντ' ἄν.
  5. In oratione hoc periculum negare conatur (5-13). Nihilominus Persas vexara et copias dividere parum utile videbatur.

Editiones et commentarii recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere