Aperire sectionem principem
Forma poculi Pythagorae

Poculum Pythagorae est genus vasis, ex quo non nisi continenter bibi potest. Constructionis causa, quam Pythagoras Samius machinatus esse traditur, potori liquore secure frui licet, si certam altitudinem intra vas non excedat, sin aliter, cum avidus plus implevisset, omnis liquor infra effunditur. Hoc poculo Pythagoras homines avidos continentiam docere voluisse dicitur.

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!