De corona (Demosthenes)

De corona (Graece Ὑπὲρ Κτησιφῶντος περὶ τοῦ Στεφάνου, Hyper Ktēsiphōntos peri tou Stephanou) est oratio Demosthenis, anno 330 a.C.n. habita.

Demosthenes, De Corona 167–169. P. Oxy. 1377, saeculo primo a.C.n.

Quare oratio habita sitRecensere

Demosthenes, quamquam Philippum II eiusque filium Alexandrum Magnum vix prospere impugnabat, tamen ab Atheniensibus auctoritatis causa etiam magni aestimabatur. Anno 336 a.C.n. Ctesiphon orator Demostheni ob mireta sua in urbe contra Macedones defendena aurea corona tribui proposuit. Sex deinde post annos Aeschines orator tamen, qui competitorem honoribus affici aegre tulerit, Ctesiphontem in ius vocavit eique haec tria crimino dedit:

  • Falso de meritis Demosthenis in testamento rei publicae eum iuravisse
  • Coronam magistratui contra legem latam prius asciscisse eum quam ille magistraturam retulerit
  • Lege vetante eum apud Dionysias Demostheni coronam obtulisse.

Quibus de rebus agatRecensere

Demosthenes hac oratione non solum Ctesiphontem criminibus absolvere conatur sed etiam vehementer se in fautores Macedonis regis invehit cum hoc iudicio suam quoque integritatem denigrari perciperet. Prima orationis parte itaque conspectum rerum Graecarum hoc tempore cum ad rem publicam acciderit describit et quae ad Philippum urbe arcendum egerit. Deinde quomodo Aeschines se opposuerit et quomodo Philippo iuverit exponit illoque etiam abiectum ortum moresque corruptos crimini dans. Etiam cladem apud Chaeroneam acceptam ei dat culpa, quod Athenienses res in confoederatione Amphictyonica male gesserit adeo, ut solus infaustam symmachiam cum Thebanis icerit. Denique in peroratione melius esse Athenienses licet pugnam perderint cum gloria interire quam libertatem amittere affirmat.

BibliographiaRecensere

  • Murphy, James Jerome (1983). Demosthenes' On the Crown: A Critical Case Study of a Masterpiece of Ancient Oratory. Hermagoras Press. ISBN 0-9611800-1-3 .

Nexus externiRecensere