Areopagus
Areopagus (Graece Ἄρειος Πάγος 'saxum Aris') est magnum saxum ad boreoccidentem Acropolis Athenarum Graeciae in altum prominens. Quod temporibus classicis pro tribunali ad deliberatum homicidium iudicandum fuit.[1] Ares deus, ut fabula a maioribus posteris tradita affirmat, hic a deis iudicatus est ob Halirrhothium filium Posidonis necatum, quod commune mythi aetiologici exemplum ab investigatoribus gentiliciorum morum aestimatur.

De Areopagitico consilioRecensere
Initio Areopagiticum consilium (ἡ τῶν Aρεoπαγιτῶv βουλὴ) summum in republica Atheniensium consilium fuitː plurima enim et maxima in rerum administratione regebat atque simul summum ei iudicium erat. In primis leges custodiebat (διατηρεῖν τοὺς νόμους, φύλαξ τῶν νόμων, τῆς πολιτείας φυλακή) et magistratus cavebat ne peccarent (διετήρει τὰς ἀρχὰς) et mores castigabat[2]. Sexto saeculo potentia illius consilii imminuta est sed post bella Persica iterum viguit[3]. Perenne enim erat eorum munus, cum ceteri magistratus atque quingentorum consilium annua officia gererent. Aristocratiam quandam, senatui Romano similiorem, instituisse videbantur quia consilium ex archontibus emeritis constabat. Ergo democraticarum partium duces Ephialtes et Pericles adversus Areopagitas egerunt et lex anno 462 lata nihil nisi religiosa et iudiciaria munera eis reliquit[4]. Non omnes causas iudicare poterant sed tantum quae ad venenum, incendium, homicidium voluntarium spectabant. Item de sacrilegii accusationibus ad olivas sacras pertinentibus[5] cognoscebant. Trigintaviri maiorum rempublicam restituere cupientes paulisper eis aliquantulam potentiam reddiderunt[6]. Democratia vero restituta in pristinum statum redacti sunt. Medio quarto saeculo Isocrates orationem Areopagiticus inscriptam adhuc scribebat qua populo suadebat ut antiquuum splendorem Areopagitico consilio redderet, nimiae democratiae cohibendae causa.
FontesRecensere
- Aeschylus, Eumenides
- Aristoteles, De republica Atheniensium cap. 3-4, 23, 25, 35
- Isocrates, Areopagiticus
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis cap. 28.
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ Pseudo-Aristotle. "Atheneion Politeia". Perseus Tufts.
- ↑ De republica Atheniensium 4.3.
- ↑ De republica Atheniensium 23.1-2.
- ↑ De republica Atheniensium 25.
- ↑ Lysias VIIː De sacrae olivae trunco.
- ↑ De republica Atheniensium 35.2. Lysias XII.69.
Plura legere si cupisRecensere
LatineRecensere
- Joannis Meursii Areopagus. Sive, de Senatu areopagitico, liber singularis, Lugduni Batavorum, 1624.
- Jacobus Johannes Terwen, De Areopago Atheniensium quaestiones variae, Ultraiecti, 1894
BarbareRecensere
- Berti, Monica. 2012 Salvare la democrazia : l'egemonia dell'Areopago ad Atene : 480-461 a. C., Tored
- G. L. Cawkwell, "ΝΟΜΟΦΥΛΑΚΙΑ and the Areopagus", The Journal of Hellenic Studies, 1988ː 1-12
- Curtis, Thomas, ed. Areopagus. The London Encyclopaedia, 2: 648–650.
- De Bruyn, Odile. 1995 La compétence de l'Aréopage en matière de procès publics. Des origines de la polis athénienne à la conquête romaine de la Grèce (vers 700-146 avant J.-C), F. Steiner. Recensio critica Altera recensio critica
- Gilbert, Gustav. 1895 The Constitutional Antiquities of Sparta and Athens. Athenis: S. Sonnenschein & Co.
- Good, John Mason, Olinthus Gregory, et Newton Bosworth. Areopagus. Pantologia, a New Cyclopaedia, 436–437.
- Lindsay G. H. Hall, "Ephialtes, the Areopagus and the Thirty", The Classical Quarterly, 1990ː 319-328
- Raphael Sealey, "The Athenian Courts for Homicide", Classical Philology, 1983ː 275-296
- Gertrude Smith, "The Jurisdiction of the Areopagus", Classical Philology, 1927ː 61-79
- Robert W. Wallace, The Areopagus Council to 307 B.C., John Hopkins, 1989
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad areopagum spectant. |