Būlē (-ēs, f., Graece βουλή)[1] in antiquis Graeciae civitatibus fuit paucorum hominum consilium cui munus de legibus et rebus gerendis deliberandi tradebatur. Sic in Atheniensi democratia quingentorum consilium leges et decreta praeparabat de quibus totus populus decernebat et res in unaquaque ecclesia deliberandas proponebat. Nisi res prius in bule deliberata esset (probuleuma) a populo iuberi nequibat. Item buleutae exterarum civitatum legatos necnon suos legatos peregre redeuntes primi audiebant[2] atque in ecclesiam postea introducebant[3]. E quingentis quinquaginta (prytanes appellati) ex eadem tribu[4] vicissim ecclesiae praesidebant. Ita totam rempublicam tum moderabantur.

De compositione

recensere

Clisthenes quingentivirum consilium circa annum 507 a.C.n. creavit tum cum populum in decem tribus (φυλάς) divisit. Nam quotannis ex unaquaque tribu quinquaginta cives plus quam triginta annos nati in candidatorum catalogo sorte ducebantur. Antequam munus suscipere eis liceret futuri consiliarii a praesentibus consiliariis probabantur (δοκιμασία) atque si mores displicuissent repelli poterant[5]. Insuper cum officium inibant iureiurando adigebantur. Bis tantum in vita civis buleuta esse poterat. In buleuterio quotidie (praeter dies religiosos) sedebant ubi Hestiae ara[6] posita erat velut civitatis focus. Quarto saeculo buleutae quinqe obolos per sessionem de publico accipiebant. Quinquaginta prytanes, qui decima anni parte rempublicam gubernabant et inter coetus publicae actionis continuitatem praestabant, in prytaneo omnes de publico una cenabant[7]. Omnes cum annus peractus erat, de rebus gestis rationem reddere debebant[8].

De potestate

recensere

Prytanes ecclesiam et boulen convocabant[9] et res deliberandas praefiniebant. De omnibus rebus decernendis bule sententiam suam dabat (probuleuma)[10] antequam ad populum deferrentur[11]. Non tantum futuros consiliarios sed omnes magistratus, etiam archontes[12], antequam magistratum inirent examinabant (δοκιμασία). In nonnullis iudiciariis actionibus quoque sententiam suam dabant ut in actione laesarum legum (γραφή παρανόμων) cum quis orator decretum aliquod contra leges in ecclesiam tulerat[13] aut εἰσαγγελία ("denuntiatio")[14], qua actione accusabantur ei qui coniurationem contra democratiam fecerant aut alioqui civitatem prodiderant. Ita decretum (ψήφισμα) quo Lysias logographus civitate Atheniensi, suffragante Thrasybulo, a populo donatus erat per laesarum legum actionem abrogatum est quia bule consulta non esset (διὰ τὸ ἀπροβούλευτον)[15]. Ita bule senatus genus erat quae populares furores aliquo modo moderari debebat. Simul in tumultuosis rebus gubernaculum reipublicae sumebat[16]

Historia

recensere

Homericis temporibus reges seniorum aut gentiliciorum ducum consilia iam convocabant quae boule appellari poterant.

Solonis bule

recensere

Secundum Aristotelem[17] Solon quadringentorum virum consilium creavit (quattuor tum tribus erant), quod magis populare foret quam Areopagus, aristocraticum et antiquum consilium. An iam quadringenti sorte ducti essent potius quam electi, ut adfirmabat Aristoteles, dubitare licet. Certe de hoc consilio nihil accepimus nisi forte quod circa 507 a.C.n. Spartanorum regi Cleomeni Alcmeonides et Clisthenem et eorum fautores ex urbe expellenti restiterit[18] atque ita Clistheni victoriam obtulerit. Qui Clisthenes, statim atque Athenas rediit, novam bulen, quingentivirum consilium, creavit.

Bule sine populo gubernans (411 et 404 a.C.n.)

recensere

Anno 462 a.C.n. Ephialtes legem tulit qua politica Areopago munera adimebat. Ab illo anno quingentiviri praecipuum consilium in republica fuerunt. Sed post cladem in Sicilia acceptam diuturnitate belli confecto populo nonnulli homines nobiles (Pisander, Antiphon, Theramenes...) persuaserunt ut pacis cum Lacedaemoniis faciendae causa rempublicam mutarentː consilium tum regens dimiserunt et novum consilium quadringentivirum cooptarunt, ita veterem Solonis rempublicam restituere simulantes. Hoc consilium per paucos menses anno 411 a.C.n. omnipotens fuit donec a classe in insula Samo commorante everteretur et coniurationis duces morte adficerentur[19]. Item trigintaviri postquam anno 404 a.C.n. rerum potiti sunt oligarchiam instituerunt et novam bulen quingentivirum cooptarunt quibuscum spreto populo tyrannice gubernabant[20].

In aliis civitatibus

recensere

In ceteris Graecis civitatibus quoque talia consilia fuere sive bule sive gerusia ut Spartae appellata (Graece Γέρων = senex, Γερουσία = senatus). Praesertim in confoederatis civitatibus (Foedus Achaicum, Boeoticum, Arcadicum[21]...) magni momenti fuerunt. In Imperio Romano civitates Graecae bulen adhuc habebant quae de rebus municipalibus deliberarent.

  1. Plinius X.81.1.
  2. Aeschines, De falsa legatione 16-17, 53, 55
  3. Ibid. 58ː ταῖς δὲ ξενικαῖς πρεσβείαις ἡ βουλὴ τὰς εἰς τὸν δῆμον προσόδους προβουλεύει.
  4. Plato, Apologia Socratis 32b et Gorgias 473e.
  5. Lysias, Oratio XXXIː In Philonem.
  6. Aeschines, de falsa legatione 45. Andocides, De Mysteriis 44.
  7. Demosthenes, De falsa legatione 190ː οἱ πρυτάνεις θύουσιν ἑκάστοτε κοινῇ, καὶ συνδειπνοῦσιν ἀλλήλοις καὶ συσπένδουσιν. Cf De Corona 169.
  8. Aeschines, Contra Ctesiphontem 20.
  9. Aeschines, De falsa legatione 53 et 60.
  10. Demosthenes, De falsa legatione 185ː τὴν βουλὴν ἀκοῦσαι περὶ πάντων καὶ προβουλεῦσαι δεῖ
  11. Demosthenes, De falsa legatione 34-5.
  12. Lysias, Oratio XXVIː In Evandrum.
  13. Huius actionis exemplum est Aeschinis oratio Contra Ctesiphontem vel Demosthenis In Aristocratem aut In Androtionem.
  14. Isocrates, De permutatione 314. De republica Atheniensium 40.2 ubi bule ipsa sine iudicio morte damnavit. Demosthenes, In Midiam 116-7 et In Timocratem 63.
  15. Vita Lysiae Plutarchi inscripta cap. IVː ὁ μὲν δῆμος ἐκύρωσε τὴν δωρεάν, ἀπενεγκαμένου δ´ Ἀρχίνου γραφὴν παρανόμων διὰ τὸ ἀπροβούλευτον εἰσαχθῆναι, ἑάλω τὸ ψήφισμα. De republica Atheniensium 40.2 et 45.4.
  16. Andocides, De Mysteriis 45.
  17. De republica Atheniensium 8.4. Cf Plutarchus, Vita Solonis 19.
  18. Herodotus V.72. De republica Atheniensium 20.3. Paul Cloché (1924).
  19. De republica Atheniensium 29-33. Thucydides, libro octavo Historiarum.
  20. De republica Atheniensium 35.1. Lysias XIII Contra Agoratum 35-8.
  21. Eorum bule 'decem milia' appellabaturː Aeschines, de falsa legatione 157.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere