Theramenes
Theramenes Hagnonis filius (mortuus 404 a.C.n.) fuit homo politicus et strategus Atheniensis. Oligarchis favebat et aristocratiam Athenis instituere cupiebat quam optimos viros rempublicam gubernantes finiebat. Ita anno 404 a.C.n. praecipuus pacis cum Lysandro et Lacedaemoniis auctor fuit[1] antequam trigintiviratus creationi operam daret[2] qui mox triginta tyranni appellati sunt. Mox tamen a Critia et a saevisiimis e collegis dissensit et ab eis morte damnatus est[3]. Cicutam bibere coactus ultimam guttam ut cottabi lusu effudisse narratur dicensː "Pulchro Critiae estoǃ"[4]. Quam ob mortem mitiore fama apud posteros fruebatur[5], quamvis unus e triginta tyrannis.
Diversissima iudicia de hoc homine tradita sunt[6]. Iam anno 411 a.C.n. democratiae evertendae et quadringentiviratui instituendo operam dederat[7] antequam sententiam mutaret atque socios ipse accusaret[8]. Itaque proditor a Critia appellabatur[9]. Item anno 406 a.C.n. strategos apud Arginusas victores ut morte adficerentur hortabatur[10] quamquam ipse culpa non vacabat[11], ut qui tum trierarchus fuit. Eius flagitia a Lysia enumerantur in oratione Contra Eratosthenem, qui Theramenis amicus fuisse gloriabatur. Sed post diuturnum bellum fuerunt qui moderationem eius comprobarent; inter populares et optimates mediam. Ita Aristoteles eum inter optimos politicos recentiores numerabat una cum Thucydide et Nicia[12].
Strategus anno 410 a.C.n. fuit et in Hellesponto Alcibiade duce Cyzicenae victoriae navali interfuit. Simul pecunias e sociis civitatibus colligebat et oligarchias in insulis evertebat[13]
Notae
recensere- ↑ Lysias, Contra Eratosthenem 68-70 et Contra Agoratum 8-18.
- ↑ Aristoteles, De republica Atheniensium 34.3. Contra Eratosthenem 71-7. Pierre Salmon, "L'établissement des Trente à Athènes", L'Antiquité Classique, 1969ː 497-500
- ↑ Aristoteles, De republica Atheniensium 36-37.
- ↑ Hellenica II.3.56.
- ↑ Contra Eratosthenem 63-4.
- ↑ Iam antiquitusː Aristoteles, De republica Atheniensium 28.5ː ἀμφισβήτησις τῆς κρίσεως. cf.Bernadotte Perrin (1904).
- ↑ Thucydides VIII.68.4. Aristoteles, De republica Atheniensium 32.1-2.
- ↑ Contra Eratosthenem 65-7. Aristoteles, De republica Atheniensium 33.2.
- ↑ Hellenica II.3.29
- ↑ Xenophon, Hellenica I.7.4 et 31.
- ↑ Hellenica I.7.5. Mabel L. Lang, "Theramenes and Arginousai", Hermes, 1992ː 267-279
- ↑ Aristoteles, De republica Atheniensium 28.5.
- ↑ Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 13.47
Fontes
recensere- Aristoteles, De republica Atheniensium 28-37
- Lysias, Contra Eratosthenem et Contra Agoratum
- Xenophon, primo libro Hellenicorum cap.7 necnon secundo libro cap.2-3.
- Thucydides, libro octavo Historiarum 68 et 89-94
Plura legere si cupis
recensere- Cinzia Bearzot, Lisia e la tradizione su Teramene : commento storico alle orazioni XII e XIII del corpus lysiacum, Mediolani, 1997 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Johannes Engels, "Der Michigan-Papyrus über Theramenes und die Ausbildung des 'Theramenes-Mythos'", Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik, 1993ː 125-155
- Jean Hatzfeld, "La fin du régime de Théramène", Revue des Études Anciennes, 1938ː 113-124
- Phillip Harding, "The Theramenes Myth", Phoenix, 1974ː 101-111
- Eduardus Philippus Hinrichs, De Theramenis, Critiae et Thrasybuli, virorum tempore belli Peloponnesiaci inter Graecos illustrium, rebus et ingenio : commentatiuncula, Hamburgi, 1820
- Frédéric Hurni, Théramène ne plaidera pas coupable - Un homme politique engagé dans les révolutions athéniennes de la fin du Ve siècle av. J.-C., Basileae, 2011 Recensio critica
- Thomas M. Murphy, "The Vilification of Eratosthenes and Theramenes in Lysias 12", The American Journal of Philology, 1989ː 40-49
- Antonio Natalicchio, Atene e la crisi della democrazia : i Trenta e la querelle Teramene / Cleofonte, Bari, 1996 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Bernadotte Perrin, "The Rehabilitation of Theramenes", The American Historical Review, 1904ː 649-669
- Pierre Somville, "Xénophon narrateur : autour de Théramène", L'Antiquité Classique, 2004ː 25-30
- S. Usher, "Xenophon, Critias and Theramenes", The Journal of Hellenic Studies, 1968ː 128-135