Homilia Areopagitica
Homilia Areopagitica est homilia a Paulo apostolo Athenis in areopago habita et in Bibliis Sacris enarrata (Actus 17:16–34).[1][2] Quae praeterea est oratio plenissima animumque maxime movens in missionario Pauli cursu, quae acroasim breviorem Lystrae secuta est (Actus 14:15-17).[3]
Homilia quinque res tractat:
- Praefatio: ignorantia venerationis paganae (versus 23–24)
- Unus deus creator est vera venerationis res (versus 25–26)
- Coniunctio dei et hominum (versus 26–27)
- Idoli auri, argenti, lapidumque sunt res venerationis falsae (versus 28–29)
- Finis: ignorantia finienda est (versus 30–31)
Haec homilia est primus conatus naturae Christi explanandae, primusque gradus in via, quae evolutionem Christologiae coepit.[4] Paulus hanc orationem incipit dicens necesse esse deum cognoscere, potius rem ignotam venerari:
Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosores vos video. Praeteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. (Actus 17:22–23)
Paulus tum notiones sicut resurrectionem mortuorum et salvationem breviter explicat, quod reapse praefatio est futurorum Christologiae disputationum.
Homilia habita, nonnulli homines assectatores Pauli facti sunt, inter quos quidam Damaris et Dionysius Areopagita (non confundendus cum Pseudo-Dionysio Areopagita vel Dionysio primo episcopo Lutetiensi).
Ioannes Paulus II papa saeculo vicensimo dixit media communicationis suae aetatis novum areopagum esse, ubi iterum theologis necesse est notiones Christianas explicare ac contra scepticismum et idololatriam auri argentique denuo defendere.[5]
Nexus interni
Notae
recensereBibliogrphia
recensere- McGrath, Alister E. 2006. Christianity: an introduction. ISBN 1405109017.
- Miller, Vincent J. 2005. Consuming religion: Christian faith and practice in a consumer culture. ISBN 0826417493.
- Mills, Watson E. 2003. Mercer Commentary on the New Testament. ISBN 0865548641.
- Schnelle, Udo. 2009. Theology of the New Testament. ISBN 0801036046.