Dionysius Areopagita
Dionysius Areopagita (Graece Διονύσιος ὁ Ἀρεοπαγίτης) fuit iudex in curia Areopagi Athenis constituta qui saeculo primo floruit.
Obitus: 1. saeculum; Athenae
Patria: Athenae antiquae
Familia
Memoria
Nomen etiam est pseudonymum saeculi sexti scriptoris cuiusdam alias ignoti cohortem Neoplatonicam sequentis. Qui etiam 'Pseudo-Dionysius Areopagita' appellatur.
Quid de Dionysio notum sit
recensereIn capitulo XVII Actuum Apostolorum sanctus Paulus, cum urbem Athenarum deambularet, cum philosophis Epicureis et Stoicis disserebat Iesum a mortuis resurrectum praedicans. Qui eum "seminiverbium" (σπερμολόγος) appellantes, id est "garrulum" sive "loquacem", ad Areopagum duxerunt, ut doctrinam exponeret. Qui locus sit, dubium est: Areopagus magnum saxum ad boreoccidentem Acropolis Athenarum in altum prominens significare potest, sed etiam sanctissimum consilium, quod ibi considere solebat; tempore Pauli autem consilium in Porticu regia in foro antiquo Athenarum considebat.
Ad eos, qui aderant, Paulus locutus est (Act 17,22-23):
- Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video; praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: “Ignoto deo”. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.
Paulus nuntium de Christo ad intellegentiam exspectantiasque philosophorum accomodare tentat nullo recusante, donec de resurrectioe dicere coepit (Act. 17,32-34):
- Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: “ Audiemus te de hoc iterum ”. Sic Paulus exivit de medio eorum. Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis.
Dionysius, cum "Areopagita" appellatus sit, iudex Areopagi fuisse videtur. Una cum muliere Damari a Paulo doctus et baptizatus est. Eusebius Caesariensis tradit Dionysium primum episcopum Athenarum factum esse.[1]
Traditiones posteriores
recensereScriptor sexti saeculi ineuntis, cuius nomen nescitur, in litteris edendis nomine Dionysii Areopagitae utitur (ep. 7,3 et div. nom. 2,10), quare his diebus Pseudo-Dionysius Areopagita vocatur. Scriptor litteras apostolis eorumque discipulis inscribit; narrat se Heliopoli eclipsin solis, quae hora mortis Christi facta sit, vidisse (ep. 7,2); affirmat se una cum Petro et Iacobo sepulturae Sanctae Maria Virginis interfuisse (div. nom. 3,2).
Quamvis iam Hypatius episcopus in dubio vocaret, quin iste Dionysius idem fuisset ac ille Dionysius Athenis a Sancto Paulo conversus (vide Actus Apostolorum 17:34), id Medii Aevi theologis satis constabat. Propterea scripturae areopagiticae apud eos multum valebant.
Saeculo nono traditio, quae adhuc discipulum Sancti Pauli et episcopum Athenarum cum theologo saeculi sexti confuderat, Lutetiae iterum adaugetur narratione Dionysium post martyrium sanctorum Petri et Pauli Romam isse, deinde a Clemente papa in Galliam ad evangelium praedicandum missum ibi decollatum et prope Lutetiam loco posterioris basilicae Sancti Dionysii sepulcro conditum esse. Hoc modo Dionysio Parisiensi exaequatus est. Maximam auctoritatem haec plenior vita consecuta est litteris Hilduini Sancti Dionysii abbatis (775-840).
Alain de Libera hanc legendam insolitam ("légende extravagante") putat translationem symbolicam esse humanitatis studiorum atque litterarum Athenis Lutetiam. Lutetiam ita litteris Dionysii Athenis subisse ut locum medium philosophiae. Quibusdam annis post Notker Labeo (950-1022) abbas Sangallensis de transitione studiorum scribit, cum aliae traditiones translationem reliquiarum Sancti Dionysii Ratisbonam affirment.[2].
Memoria
recensere- Ecclesiae Catholica et Orthodoxa memoriam Dionysii die 3. Octobri agunt.[3]
- Ecclesia Cathedralis Catholica Athenarum ex sancto Dionysio nomen traxit.
- Crateri illisionis in luna sito nomen est Dionysius.
Bibliographia
recensere- Joachim Schäfer: caput Dionysios „der Areopagite”, ex: Ökumenisches Heiligenlexikon - [1], visum die 24. 4. 2020
- Friedrich-Wilhelm Bautz. In: Friedrich-Wilhelm Bautz (ed.): Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon, Vol. I, Hamm 1990
Notae
recensere- ↑ Eusebius, Historia Ecclesiae 3,4
- ↑ Alain de Libera: La philosophie médiévale, Parisiis, PUF, coll. Quadrige, 1993, pp. 6-7. ISBN: 978-2-13-054319-0
- ↑ Dionysios „der Areopagite“. Situs interretialis Ökumenisches Heiligenlexikon (Lexicon Sanctorum Oecumenicum). Visus die 23. Aprilis 2020.