Haec pagina de theologo sexti saeculi ineuntis explicat. Si discipulum Sancti Pauli et Athenarum episcopum quaeris, vide Dionysius Areopagita.

Vide etiam paginam discretivam: Dionysius

Pseudo-Dionysius Areopagita (Graece Διονύσιος ὁ Ἀρεοπαγίτης) est scriptor Christianus sexti saeculi ineuntis, cuius nomen nescitur. Nomine Dionysii Areopagitae utitur, qui primo saeculo discipulus Pauli apostoli et postea Athenarum episcopus fuit. In Ecclesiis Orthodoxis etiam his diebus sunt, qui Pseudo-Dionysium cum Dionysio primi saeculi exaequent. In Ecclesia Latina diu etiam idem ac Dionysius Parisiensis esse putabatur.

Dionysius Areopagita ut episcopus et unus ex septuaginta apostolis. Opus tessellatum Imperii Romani Orientalis saeculi undecimi ineuntis, Monasterium Sancti Lucae (Boeotia)
Si plus cognoscere vis, vide etiam Dionysius Parisiensis.

Auctor operum recensere

Auctor ignotus quaedam opera reliquit, quae a Dionysio Areopagita in Act. 17,34 memorato[1] scripta esse affirmavit. Variis nominibus a historicis propositis tamen adhuc nescitur, quis re vera sit auctor eorum. Et scribendi genus et verba allata litteras in regione Antiochena scriptas esse indicant, forsitan a quodam monaco Syriaco. Pseudo-Dionysius Areopagita Neoplatonismum tum vigentem modo Christiano interpretatur. Scriptor multa inprimis Proclo philosopho debuit, praeterea etiam Clementi Alexandrino, tribus „Cappadociis“ Basilio Magno, Gregorio Nysseno et Gregorio Nazianzeno necnon Origeni.

Opera non ante annum 476 scripta esse creduntur, quia Pseudo-Dionysius elementa liturgica ponit, quae demum illo tempore a Petro Fullone in liturgiam recepta sunt. Terminus ad quem est tempus inter annos 518 - 528, quibus Severus Antiochenus verbis operum usus est.[2]

Ecclesiae Orthodoxae recensere

In ecclesiis Orthodoxis Dionysius Areopagita, Pauli discipulus, secundum traditionem et his diebus scriptor operum Pseudo-Dionysii habetur. Urbe Aegyptiaca Heliopoli natus astronomiam didicisse et a Hierotheo, primo Athenarum episcopo, in mysteria Christi inductus esse dicitur. Porro post episcopi mortem ipse Dionysius ei succedens disciplinam Hierothei conscripsisse et anno 96 Domintiano imperatore (81–96) nonaginta annos natus Athenis martyrium obisse fertur.[3]

Traditio orthodoxa Dionysium inter septuaginta apostolos numerat.

Opera recensere

 
Pseudo-Dionysius, De ecclesiastica hierarchia. Codex M 87 sup., fol. 28r manuscripti Bibliothecae Ambrosianae, anno 1307 scripti, Mediolani

Corpus his diebus constat ex:

  • De divinis nominibus (Περὶ θείων ὀνομάτων): nomina Dei biblica ad naturam proprietatesque Dei explicandum tractantur;
  • De mystica theologia (Περὶ μυστικῆς θεολογίας): de mystica animae unione cum Deo, quae fit in statu purae passivitatis; anima Deum in visione exstatica compertum habet;
  • De caelesti hierarchia (Περὶ τῆς οὐρανίου ἱεραρχίας): de regno caelestium spirituum, de natura proprietatibusque eorum et de novem choris angelorum;
  • De ecclesiastica hierarchia (Περὶ τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἱεραρχίας): de ecclesia ut imagine regni caelestis, quae eadem tres triades ternorum chororum habet: tria sacramenta (baptismum, eucharistiam, confirmationem), tres ordines (episcopos, sacerdotes, diaconos), tres greges subditos (monachos, laicos, "imperfectos", id est catechumenos, "energumenos"[4] et paenitentes);
  • Undecim epistolae

Scriptor, cum Dionysius Areopagita videri velit (ep. 7,3 et div. nom. 2,10), litteras apostolis eorumque discipulis inscribit; narrat se Heliopoli obscurationem solis, quae hora mortis Christi facta sit, vidisse (ep. 7,2); affirmat se una cum Petro et Iacobo sepulturae Sanctae Maria Virginis interfuisse (div. nom. 3,2).

Doctrina recensere

  • Deus et mundus: Essentia Dei, qui est omnium rerum causa, neque affirmativis neque negativis praedicatis definiri potest. Deus est unus (sive id unum, ἑν), ex quo omnia procedunt (πρὁδρομος), ut postea ad eum revertantur (ἐπιστροφή). Universum simile est scalis, quarum summis in gradibus prima chororum angelorum trias stans in Dei obscuritatem imminet, cum infimi gradus in regnum rerum ratione vitaque carentium pertinent. Plenitudo luminis divini per omnes gradus claritudine decrescente permanat.
  • Christologia: Dionysius in Christo homini-Deo unam solam efficacitatem esse (μία θεανδρικὴ ενέργεια, ep. 4) dicit. Quod postea (680/81: Concilium Constantinopolitanum Tertium) ab ecclesia reiectum est.
  • Angelologia: Angelos, qui in novem choros sive tres triades divisi sunt, immateriales esse putat, summam triadem soli Deo servire, ad homines autem nullam relationem habere.
  • Paenitentia: Potentia absolutionis non monachis, sed solis sacerdotibus pertinere docet. Sacerdotes, qui in peccatis versantur, gratiam Dei communicare non possunt.
  • Sacramentum confirmationis (μύρον) secundum Dionysium aequo gradu est ac eucharistia (eccl. hier. 4,1); iis, qui baptizati sunt, Spiritum Sanctum tribuit (4,3,11).[5]

Pater Ecclesiae vel scriptor pseudonymus? recensere

Quamvis iam Hypatius episcopus in dubio vocaret, quin iste Dionysius idem fuisset ac ille Dionysius Athenis a Sancto Paulo conversus, id Medii Aevi theologis satis constabat. Postquam Maximus Confessor in commentario suo omnes locos haeretice sapientes modo orthodoxo interpretatus est, omnis controversia obmutuit. Scripturae areopagiticae tantum valebant, ut scriptor etiam inter Patres Ecclesiae numeraretur.

Litterae pluries in linguam Latinam versae sunt et quidem ab Hilduino et Iohanne Scoto Eriugena (9. saec.), Iohanne Sarraceno (12. saec.), Roberto Grosseteste (13. saec.) et Ambrosio Camaldulensi (15. saec.). Commentarii magni momenti scripti sunt a Maximo Confessore (7. saec.), Iohanne Scoto Eriugena, Alberto Magno et Thomas Aquinate (13. saec.).

Primus posterorum humanista Laurentius Valla (mortuus 1457) dubitavit libros a Dionysio primi saeculi scriptos esse. Mox reformatores hanc opinionem secuti sunt. Saeculo undevicesimo auctoritas Dionysii paulatim a plurimis negabatur, donec J. Stiglmayr et H. Koch anno 1895 studiis eorum separatim editis, quae postea ab aliis continuabantur, eadem probaverunt nimirum scriptorem ignotum saeculi sexti, qui ex tunc Pseudo-Dionysius vocatus est, nomen alterius Dionysii usurpasse.

Editiones recensere

Graece
  • Corpus Dionysiacum. Vol. 1: Pseudo-Dionysius Areopagita: De divinis nominibus. De Gruyter, Berolini / Nevae Eboraci 1990.
  • Corpus Dionysiacum. Vol. 2: Pseudo-Dionysius Areopagita: De coelesti hierarchia / De ecclesiastica hierarchia / De mystica theologia / Epistulae. Ed. a Günter Heil, Adolf Martin Ritter. 2. ed. De Gruyter, Berolini / Novae Eboraci 2012, ISBN 978-3-11-027706-7
Latine
  • Dionysiaca: Recueil donnant l’ensemble des traductions latines des ouvrages attribués au Denys de l’Aréopage. Desclée de Brouwer, Brügge 1937.
Linguis vernaculis
  • Dionysius: The Complete Works. 1987, Paulist Press, ISBN 0-8091-2838-1 (Anglice)
  • [Pseudo-]Dionysius Areopagita: Über alles Licht erhaben. Mystische Theologie – Die Namen Gottes – Himmlische Hierarchie – Kirchliche Hierarchie (= Topos-Taschenbuch 1009). Vertit Edith Stein, Kevelaer 2015, ISBN 978-3-8367-1009-1 (Theodisce)
  • [Pseudo-]Dionysius Areopagita: Des heiligen Dionysus Areopagita angebliche Schriften (= Bibliothek der Kirchenväter. Vertit ex lingua Graeca Josef Stiglmayr. Monaci 1911/1931 (in interrete) (Theodisce)

Bibliographia recensere

  • Werner Beierwaltes: Platonismus im Christentum. 2. ed., Francoforti 2001 (Theodisce)
  • Sarah Coakley / Charles M Stang (ed.): Re-Thinking Dionysius the Areopagite. Oxonii 2008. (Anglice)
  • Ronald F. Hathaway: Hierarchy and the definition of order in the letters of Pseudo-Dionysius: A study in the form and meaning of the Pseudo-Dionysian writings, Hagae 1969. (Anglice)
  • Jean Leclercq, OSB: 'Influence and noninfluence of Dionysius in the Western Middle Ages', in Pseudo-Dionysius: The Complete Works, trans. Colm Luibheid, Novi Eboraci 1987, pp. 25–33 (Anglice)
  • Andrew Louth: Dionysius the Areopagite, Londinii 1989. Iterum ed. apud Continuum Press, Londinii & Novi Eboraci 2001 titulo Denys the Areopagite. (Anglice)
  • Insa Meyer: Verborgenheit Gottes als Unerkennbarkeit: Dionysius Areopagita. In: Dies.: Aufgehobene Vergangenheit. Gotteslehre. De Gruyter, Berolini 2007, p. 78–120. (Theodisce)
  • Eric D. Perl: Theophany: The Neoplatonic Philosophy of Dionysius the Areopagite, Albany 2007. ISBN 978-0-7914-7111-1. (Anglice)
  • Paul Rorem: Pseudo-Dionysius: A commentary on the texts and an introduction to their influence. Novi Eboraci 1993. (Anglice)
  • Paul Rorem / John C Lamoreaux: John of Scythopolis and the Dionysian Corpus: Annotating the Areopagite. Oxonii 1998. (Anglice)
  • Beate Regina Suchla: Dionysius Areopagita. Leben – Werk – Wirkung. Herder, Friburgi 2008. (Theodisce)
  • Wiebke-Maria Stock: Theurgisches Denken. Zur Kirchlichen Hierarchie des Dionysius Areopagita (= Transformationen der Antike. Vol. 4). De Gruyter, Berolini / Novi Eboraci 2008, ISBN 978-3-11-020239-7 (Theodisce)
  • Gerard O'Daly: Dionysius Areopagita. In: Theologische Realenzyklopädie (TRE). Vol. 8, de Gruyter, Berolini / Novi Eboraci 1981, ISBN 3-11-008563-1, p. 772–780. (Theodisce)
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "Dionysius Areopagita" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 1320–1322 (Theodisce)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pseudo-Dionysium Areopagitam spectant.

Notae recensere

  1. Act. 17,34: Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis.
  2. Lexikon für Theologie und Kirche. 3. ed., vol. 3, Freiburg et al. 1995, col. 242.
  3. Das Synaxarion – die Leben der Heiligen der Orthodoxen Kirche. In 2 Bänden. Gestützt auf die 6-bändige Ausgabe des Hl. Klosters Simonos Petra. Erster Band. September bis Februar, Kloster des Hl. Johannes des Vorläufers, Chania (Kreta) 2006, ISBN 960-88698-0-3, p. 157–159
  4. cf. Eph. 2,2: homines, qui sunt in potestate malorum spirituum (ἐν αἷς ποτε περιεπατήσατε κατὰ τὸν αἰῶνα τοῦ κόσμου τούτου, κατὰ τὸν ἄρχοντα τῆς ἐξουσίας τοῦ ἀέρος, τοῦ πνεύματος τοῦ νῦν ἐνεργοῦντος ἐν τοῖς υἱοῖς τῆς ἀπειθείας).
  5. Doctrina breviter asctricta sumpta ex: Berthold Altaner / Alfred Stuiber: Patrologie. Leben, Schriften und Lehre der Kirchenväter, 8. ed. Friburgi et al. 1978