In Aristotelis doctrina politica aristocratia (Graece ἀριστοκρατία ex ἄριστος 'optimus' et κράτος 'potentia, vis') est unus e civitatis typis quas rectas constitutiones (ὀρθαὶ πολιτείαι) appellat quia gubernantes gubernatorum utilitatem respiciunt (ceterae duae sunt monarchia et politia). In aristocratia pauci qui ceteros cives virtute superant in civitate praepollent. Ita respublica idealis a Platone in Politia descripta aristocratia dici potest quoniam philosophi velut regnant. Cum vero gubernantes non iam communem sed suam utilitatem quaerunt aristocratia in oligarchiam (divitum dominationem) corrumpitur, quae constitutio non recta sed prava finitur[1].

Ita Romae factio optimatium fuit eorum qui sibi ipsi optimi e civibus esse videbantur et magistratus potestatemque gentibus suis vindicabant dum ceteros ab honoribus prohibere conantur. Nam in veris civitatibus aristocratia plerumque hereditaria fiebat. Simili modo imperatorum aetate ordo senatorius et equester ad aristocratiam tendere cupiebant, revera oligarchia fuit, siquidem Aristotelicis categoriis utimur, quoniam non ad virtutem sed ad censum respiciebant.

Sensu moderno non tam regiminis genus (nam ubi aut quando optimi viri civitatem aliquam rexerint difficile dictu) sed classem socialem superiorem designat divitiis et auctoritae eminentem. In regnis cum nobilitate saepe confunditur quae regi proxime adstat. Ab octavo decimo saeculo vero de praepotentia cum burgensibus certare coguntur. Vestigia tamen priscae dignitatis in Anglia hodieque exstant ut in the House of Lords.

Sensu translato verbum designat partem gregis hominum quae educatione et dignitate excellitː exempli gratia locutio "operariorum aristocratia" operarios designat qui cultura (ut olim typographi) aut scientia ceteros operarios superant[2]. Quae notio originem Leninistam habet.

Nexus interni

Plura legere si cupis

recensere