Foedus Graecum
Foedus Graecum (Graece: συμμαχία τῶν Ἑλλήνων symmachia ton Hellenon) sanctum est anno 481 a.C.n. a triginta et una civitatibus, inter has Athenae atque Corinthus maximi fuerunt momenti. Foederis praesidium Lacedaemoniis tributum est. Aliae praeclares civitates sicut Argos, Thebae atque Thessali nec non magnae Graeciae urbes foedere abstinuerunt. Devictis autem Persis pugna Salaminia (480 a.C.n., Plataeensi (479 a.C.n) atque Mycalensi (479 a.C.n.) magis magisque obsoletum videbatur. Quoniam Lacedaemoni hostibus e patria pulsis recusaverunt Graecis sub Persarum iugum Minoris Asiae oras colentibus opem ferre anno 477 a.Cn. imperium belli gerundi Atheniensibus est commandatum, quo facto paulo post Foedus Delium conditum est.
Bibliographia
recensere- Hans-Joachim Gehrke, Helmuth Schneider (Hrsg.): Geschichte der Antike. Ein Studienbuch. Stuttgart 2006, S. 146–147. ISBN 3476020746.
- Karl-Wilhelm Welwei: Das klassische Athen. Demokratie und Machtpolitik im 5. und 4. Jahrhundert. Darmstadt 1999, ISBN 3896781170.