Oropus est oppidum in Attica boreo-occidentali situm, fere 50 km ab Athenis distans. Tempore antiquo locus medius regionis Oropiae fuit, quae et ab Athenis et a Boeotiis vindicabatur[1]. Incolae Amphiarao divinos honores tribuebant ː et templum et oraculum ibi erant ; qui consulebant primo sacrificium facere ac deinde in pelle arietis immolati obdormire oportebat ː noctu enim per somnia deus Amphiaraus responsa dabat quae plerumque ad morbos sanandos pertinuisse videntur. Etenim iam tempore septem ducum expeditionis adversus Thebanos Amphiaraus signa divina et somnia Argivis interpretari solebat. Vestigia certe templi quarti saeculi a.C.n. et altaris cuius onrnamenta sculpta accurate a Pausania describebantur ab archaeologis in situ adgnita sunt.

Wikidata Oropus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°18′10″N 23°45′16″E
Numerus incolarum: 887, 807, 1 066, 1 111, 471

Gestio

Procuratio superior: Oropos Municipality, Commune of Oropos

Tabula aut despectus

Oropus: situs
Oropus: situs

Anno 411 a.C.n. in bello Peloponnesio Boeotii Oropum ceperunt quae magni momenti strategici Atheniensibus erat ad securitatem Euboeae[2].

Notae recensere

  1. Demosthenes, De pace 16 et 24.
  2. Thucydides VIII.59. Cf. Lysias, In Philonem 9.

Fontes recensere

 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!