De syntaxi
De syntaxi[1] vel De republica ordinanda[2][3] vel De comparando exercitu[4] (Graece Περὶ συντάξεως) est oratio deliberativa vel suasoria circa 349 a.C.n. a Demosthene oratore Atheniensi scripta et ad populum in ecclesia congregatum destinata. Quomodo pecunia parata adhibenda esset deliberaturi erant[5]. Nonnulli moderni spuriam hanc orationem iudicarunt quia egregii eius loci in Olynthiacis paulo post habitis repetiti sunt. Quin etiam aliae sententiae ex Contra Aristocratem paene ad verbum ductae sunt. Responderunt alii Demosthenem orationen scribere potuisse nec qualemcumque ob causam pronuntiare voluisse sed quae iam scripsisset in aliis operibus adhibuisse[6]
Argumentum
recensereDemosthenes negat pecuniam residuam civibus gratis dinumerandam esse nisi quibusqam officiis reipublicae utilibus funguntur[7]. Se iam talem reipublicae gerendae rationem proposuisse memorat[8]. Quantum a maioribus degenerarint ostendit[9]. Nam multa decreta nunc edicunt sine ullo effectu quia vi necessaria carent[10]. Siquidem pristinam dignitatem in Graecia reciperare volent potentem exercitum instruere debebunt[11].
Notae
recensere- ↑ Demosthenis de Syntaxi, seu Constituenba [sic] rep. oratio. Cum interpretatione Nicolai Sevini et ejusdem notis uberioribus..., Parisiis, ex typographia Steph. Prevosteau, 1605
- ↑ Numerus 13 in corpore Demosthenico
- ↑ Demosthenis oratio suasoria, quæ de Republica ordinanda inscribitur, Hieronymo Volfio interprete, Lutetiae, [1558]
- ↑ BNF
- ↑ 1ː Περὶ μὲν τοῦ παρόντος ἀργυρίου καὶ ὧν ἕνεκα τὴν ἐκκλησίαν ποιεῖσθ´, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι,...
- ↑ M. Croiset in editione sua pp.71-2.
- ↑ 2ː Εἰ μὲν οὖν μετὰ τοῦ πράττειν ἃ προσήκει καὶ τὸ λαμβάνειν κατασκευάσεσθε, οὐ μόνον οὐ βλάψετε, ἀλλὰ καὶ τὰ μέγιστ´ ὠφελήσετε τὴν πόλιν καὶ ὑμᾶς αὐτούς.
- ↑ 9-11.
- ↑ 21-31.
- ↑ 33ː τὰ μὲν γὰρ ψηφίσματα πρὸς τὸ τῆς πόλεως ἀξίωμα ψηφίζεσθε, τὴν δύναμιν δ´ οὐκ ἀκόλουθον ὧν ψηφίζεσθ´ ἔχετε.
- ↑ 34ː ἐπειδὴ δ´ ἔστ´ Ἀθηναῖοι, τὸ τὴν δύναμιν παρασκευάσασθαι παραινῶ·
Editiones et commentarii
recensere- Selectæ Demosthenis orationes Latine Redditae; viz. De Republica ordinanda. De Classibus. De Rhodiorum libertate. Pro Megalopolitis. Olynthiacæ tres. Philippicæ quatuor, Londini, 1726
- Loeb classical library online.
- Collection des Universités de Franceː Maurice Croiset, Harangues. Tome I, Les Belles Lettres, 1924
Plura legere si cupis
recensere- Patrice Brun, Guerre et finances : état de la question, Pallas. Revue d'études antiques, 1999ː 223-240
- François Vannier, "Remarques financières à Athènes, au lendemain de la guerre des alliés" in Mélanges Pierre Lévêque, 1993ː 339-344
- "Les finances de guerre d'Athènes" in Dialogues d'histoire ancienne, 1984ː 427-429