Archestratus
Archestratus (Graece Ἀρχέστρατος) fuit poëta didacticus vel potius parodicus Graece scribens, seu Gelae seu Syracusarum incola, qui medio saeculo IV a.C.n. floruit. Opus solum eo ab antiquis attributum, titulo ut videtur Hedypathia, hodie deperditum est sed restituendum partim ob fragmenta ab Athenaeo servata, partim ob fragmentum versionis Latinae a Q. Ennio confectae, titulo Hedyphagetica, ab Apuleio citatum.
De origine Archestrati citatur Deipnosophistarum epitome (4e): "Archestratum vel Syracusanum vel Geloum ...". Gela saeculo IV a.C.n. regibus Syracusanis tributa, Archestratum huius regni civem fuisse accipere possumus. De vita nihil repertur nisi quod varias urbes Graecas visitavit et de cibis earum specialibus scripsit; quae urbes maria Aegaeum Ioniumque et Tyrrhenicum circumstant, a Sicilia et Lipara usque ad Byzantium et a Corcyra usque ad Rhodum. Extra hos limites vinum Phoenicium insuper et fortasse scaros Carthaginenses laudavit.[1]
Opus scriptum
recensereNotae
recensere- ↑ Archestratus, Hedypathia frr. 59, 14 (sed ambo lectionibus dubiis)
Bibliographia
recensere- Andrew Dalby, "Archestratos: where and when?" in John Wilkins, David Harvey, Mike Dobson, edd., Food in antiquity (Exoniae: Exeter University Press, 1995) pp. 400–412
- Kathryn Koromilas, "Feasting with Archestratus" in Odyssey (Nov./Dec. 2007) (Anglice)
- S. Douglas Olson, Alexander Sens, Archestratos of Gela: Greek Culture and Cuisine in the Fourth Century BCE. Oxonii: Oxford University Press, 2000. (Graece, Anglice)
- Carmen Soares, Arquéstrato: Iguarias do mundo greco. Guia gastronómico do Mediterrâneo antigo. Conimbrigae: Imprensa da Universidade de Coimbra, 2016. ISBN 978-989-26-1244-7. (Lusitane)
- John Wilkins, Shaun Hill, Archestratus: The life of luxury. Totenais: Prospect Books, 1994. Praefatio huius libri (Anglice)