Vinum Phoenicium
Vinum Phoenicium in Phoenicia factum est aetate antiqua; saeculo IV a.C.n. a Graecis laudatum est, saeculo I p.C.n. a Romanis. Archestratus in Hedypathia sic vinorum meliorum comparationem evolvit:
Pocula cum Servatoris Iovis hauseris ipse, | εἶθ´ ὁπόταν πλήρωμα Διὸς σωτῆρος ἕλησθε, |
excellens bibito, canum, vetus, et generosum | ἤδη χρὴ γεραόν, πολιὸν σφόδρα κρᾶτα φοροῦντα |
vinum, cuique comam niveus flos contegit udam, | οἶνον, ὑγρὰν χαίταν λευκῷ πεπυκασμένον ἄνθει |
in Lesbo natum, qua salsis cingitur undis. | πίνειν, ἐκ Λέσβου περικύμονος ἐκγεγαῶτα. |
Byblia vina probo Phoenice quae sacra gignit: | τόν τ´ ἀπὸ Φοινίκης ἱερᾶς τὸν Βύβλιον[1] αἰνῶ· |
Lesbia non tamen his conferri censeo iustum: | οὐ μέντοι κείνῳ γε παρεξισῶ αὐτόν. ἐὰν γὰρ |
nam nihil assuetus subito si Byblia gustes | ἐξαίφνης αὐτοῦ γεύσῃ μὴ πρόσθεν ἐθισθείς, |
illis Lesbia tu minus esse putabis odora, | εὐώδης μέν σοι δόξει τοῦ Λεσβίου εἶναι |
tempore praelongo nimium fragrantia quod sint: | μᾶλλον· ἔχει γὰρ τοῦτο χρόνου διὰ μῆκος ἄπλατον· |
inferiora tamen gustu sunt; Lesbia namque | πινόμενος δ´ ἥσσων πολλῷ. κεῖνος δὲ δοκήσει |
quam vino, ambrosiae sane propiora videntur ...[2] | οὐκ οἴνῳ σοι ἔχειν ὅμοιον γέρας, ἀμβροσίᾳ δέ ...[3] |
Quinque species recognitae sunt, scilicet:
An Chalybonium inter vina Phoenicia recognoscendum est, non constat.
Notae
recensere- ↑ Editores plures Βύβλινον seu Βίβλινον; Dalechampius taliter "Byblina"
- ↑ Versio Dalechampii
- ↑ Archestratus, Hedypathia fr. 59 Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 29a
Bibliographia
recensere- "Phoenician wine" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 259