Imago aevi recentioris: "Epulum deorum" ab Ioanne Bellino inceptum, a Titiano confectum (Pinacotheca Nationalis Vasingtoniae)

Ambrosia (Graece ἀμβροσία) in mythologia Graeca fuit cibus[1] (vel secundum nonnullos potus)[2] deorum immortalium. Nectar in eadem mythologia fuit potio divina (sed apud alios cibus).

Ambrosia caelestibus erat causa et pignus immortalitatis. Quam rem et in Apulei Metamorphoseon libris reperimus, cum Iuppiter Psychi poculum ambrosiae porrigit hisce verbis: Sume, Psyche, et immortalis esto.[3]

NotaeRecensere

  1. Homerus, Ilias 5.777, Odyssea 5.93 etc.
  2. Homerus, Ilias 19.38-39, 347-348; Aristophanes, Equites 1094-1095 etc.
  3. Apuleius, Metamorphoses 6,23

BibliographiaRecensere

  • Clay, Jenny Strauss, "Immortal and ageless forever" in Classical Journal vol. 77 (1981) pp. 112–117
  • Wright, F. A., "The Food of the Gods" in Classical Review vol. 31 (1917) pp. 4-6
  • "Ambrosia" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
  Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!