Laodice (filia Priami)

Laodice (graece Λαοδίκη, Laodike), est persona mythologiae Graecae. Erat femina nobilis troiana, "pulcherrima e filiabus" Priami et Hecubae. Uxor fuit Helicaonis vel secundum alios Telephi[1].

Qui post Homerum scripserunt tradunt eam adhuc puellam amasse Acamantem, unum e filiis Thesei, cum legatus venisset Troiam ad Helenam primum repetendam. Ex eo genuit filium, cui nomen Munitus. Pluresque narrant terram dehiscentem illam absorbuisse cum, urbe deleta, Graecos victores fugeret.[2]

NotaeRecensere

  1. Hyginus, Fabulae 101.
  2. Petrus Grimal, Dictionnaire de la mytholgie grecque et latine, 1999, Lutetiae, PUF.

BibliographiaRecensere

  • Parramon i Blasco, Jordi: Diccionari de la mitologia grega i romana. Barcinonis: Edicions 62, 1997, p. 133. El Cangur / Diccionaris, núm. 209. ISBN 8429741461