Electra (Euripides)

tragoedia quam Euripides docuit
Vide etiam paginam discretivam: Electra (discretiva).

Electra (Graece: Ἠλέκτρα) est tragoedia quam Euripides circa 413 a.C.n. docuit[1]. Tritum argumentum sibi elegit Euripides, iam ab Aeschylo in Choephoris ac fortasse Sophocle quoque in sua Electra[2] tractatum. Quid enim praeclarius - etiam apud modernos - quam Orestes cum sorore patris Agamemnonis caedem vindicans ? Attamen magnam admirationem Euripideam Electram movisse testatur fabula a Plutarcho tradita[3]ː nam cum confecto Bello Peloponnesiaco Thebani Athenas funditus evertere vellent, audito demum parodo huius tragoediae sententiam mutaverunt nec delendam esse urbem talium ingeniorum feracem existimaverunt.

Personae

recensere
  • Electra, filia Agamemnonis et Clytaemnestrae
  • Orestes, frater Electrae
  • Agricola Mycenaeus (Graece Αὐτουργός), Electrae maritus
  • Chorus puellarum rusticarum, Electrae amicarum.
  • Senex qui olim Orestem morti subripuit et apud Strophium duxit.
  • Clytaemnestra
  • Nuntius, comes Orestae
  • Dioscuri, fratres Clytemnestrae et Helenae.
  • Sunt etiam personae mutae ut Pylades qui Oresten comitatur et quem Electra adloquitur[4]. Item ancilllae Troianae Clytaemnestrae et comites Orestis (praeter nuntium Aegisthi caedis).

Actio ruri agitur prope fines Argolidis et Laconiae. Spectatores in scaena casam agricolae vident.

Praenarratum

recensere

Clytaemnestra cum Aegistho amatore suo occiderat maritum Agamemnonem, quippe qui ineunte bello Troiano Iphigeniam filiam Artemidi sacrificasset. Electram deinde in conubium coegerant pauperis cuiusdam agricolae, nempe veriti, ne, si domi habitaret hominique nobili nupsisset, patrem ulcisceretur. Agricola maritus ingenio quidem nobili erat, verum tamen Electra moleste tulit, quod domo eiecta esset. Orestes autem, frater minor Electrae, morti ereptus ad domum Strophii, regis Phociorum missus est, cui nupserat amita liberorum Agamemnonis Anaxibia. Ibi Orestes amicitiam cum Pylade, filio Strophii, iunxerat.

Summarium

recensere

Pauper agricola Mycenaeus prologum recitat atque spectatoribus narrat quomodo Electram uxorem ab Aegistho acceperit nec eam tetigerit quia indignus regia virgine sibi videbatur. Haec persona et drama rus translatum inventiones Euripidis fuisse videntur. Mox Electra aquatum exit et quodam casu Orestes et Pylades tum in Argolidem intrantes ut Aegisthum usurpatorem et Clytaemnestram ex Apollinis oraculo[5] interficiant eam vident atque sese in umbram condunt ut audiant. Electra calamitates suas decantat, cui mox respondet chorus puellarum amicarum (parodos). Episodium primumː Cum praesentiam ignotorum virorum advertit Electra primum latronum impetum reformidat. At Orestes nuntium se esse a fratre missum praetendit et Electra iam miserias suas enumerans fratris praesentiam desiderat. Tum revertitur maritus agricola qui advenas ad cenam invitat. Occasionem nactus Euripides in Orestis ore philosophicam orationem ponit negantem divitias signum virtutis esse et rusticanos saepe proceribus meliores esse contendentem. Simul agricola nuntium mittit ad amicum fidum, eum ipsum hominem qui olim Orestem puerum ad Strophium duxit, ut cibos et vinum ad cenam in hospitum honorem adderet. Interim chorus Nereidas classem Argivorum ab Agamemnone ductam fluctibus vehentes et figuras in armis Achillis, Thetidis filii, scalptas cantat[6] (stasimon primum). Adventus senis cum agno qui in itinere tumulum Agamemnonis ab ignoto homine honoratum vidit qui cirrum e capillo mortuo consecravit. Iam abhinc senex Electrae persuadere conatur advenam Orestem esseː puella tria prima signa recusat (colorem capillorum, formam pedis vestigii, vestem in palatio olim pictam et puero datam) ut infirma. Quae tria signa e scaena simili Aeschyli in Choephoris sumpta sunt et parodice ad illam tragoediam alludere creduntur. Quarto signo ab Euripide ipso invento[7], cicatrice in supercilio, postremo convincitur. Frater et soror iam invicem cogniti caedem Aegisthi et Clytemnestrae machinantur. Orestes cum Pylade et aliis comitibus ad locum ubi Aegisthus Nymphis sacrificaturus erat proficiscitur (secundum episodium). Chorus fabulam aurei agni cantat, quae causa fuit odii inter fratres Atreum et Thyestem et postea Atridarum fatorum (secundum stasimon). Nuntius caedem Aegisthi et victoriam Orestae refertː exultant Electra et chorus. Mox ipsum Orestem cadaver secum portantem accipiuntː Electra laudibus fratrem extollit et in mortuum acerbas vituperationes effundit. Iam appropinquat Clytaemnestra specie partus recentis ab Electra accita. Orestes a parricidio abhorret, soror eum confirmat. Dialogus inter Clytaemnestram et Electram quae velut in iudicio causam suam aguntː mitior est Clytaemnestra quae culpa non vacare fatetur, acerbior Electra. In fine domum intrat mater ubi eam cum gladio exspectat Orestes (tertium episodium). Chorus caedem Agamemnonis deplorat (tertium stasimon) mox ab ipsius Clytaemnestrae supplicibus clamoribus interceptus. Frater et soror sanguine respersi e domo exeuntː iam parricidii Orestem paenitet. Tum Dioscuri e mari volantes apparent ultima deorum praecepta adferentesː culpam parricidii in Apollinem ob oraculum reiciunt et Orestem Athenas ire iubent ad Aeropagum, ubi iudicaretur atque aequis suffragiis absolveretur. Quae conclusio non multum ab Aeschylo abhorretː in futurum ius vindictam vincat.

Eutipides cum Aeschylo et Sophocle comparatus

recensere

In Choephoris Agamemnonis anima in tumulo et deus maximas partes in vindicta agebant. Quamquam multa ab Aeschylo sumpsit, apud Sophoclem Electram sine dubio fabulae protagonistam esse constat, quae plerumque in scaena permanet. Odio et dolore et pietate quidem insignis est sed parum ad ipsam caedem confertː Orestes machinator et peractor coniurationis exsistit. Sororem ultimo tantummodo momento certiorem facit quae paene impedimento ei fit ob nimium gaudium. Econtra Electra lamentationibus, accusationibus, imprecationibus atque rursus laetitiae clamoribus scaenam implet. Nam Sophocleae heroides virorum vicem etiam cum id cupiunt non agunt. Electra autem Euripidea praeter alias novitates (agricolae nupta ruri habitat) et consilii et ipsius caedis particeps haesitantem fratrem impellit atque velut coniurationis dux fit. Insuper ut solebat poeta argumenta sophistica et sententias philosophicas et Choephororum scaenae parodiam addidit.

Critici mirati sunt quod Sophocles matricidium damnasse non videatur nec Orestem a taetro facinore abhorrentem[8] ostenderit, ut Euripides et Aeschylus fecere. Sunt tamen etiam qui putent, quia spectatores Athenienses Erinyas Orestem mox persecuturas esse non ignorabant, Sophoclem per tragicam ironiam matricidum quasi victoriam et rem bene gestam habuisse.

  1. Plerique critici cum Henrico Weil hanc tragoediam ad annum 413 a.C.n. referunt ob versus 1347-1353 quibus Dioscuri nuntiant sese ad mare Siculum volaturos ut navibus quibusdam saluti essent. Nam anno 413 Athenienses Demosthene stratego magnam classem in Siciliam miserunt. Potuit etiam anno 414 fieri si de prima classe a Nicia ducta agitur.
  2. Sunt tamen qui Sophocleam Electram Euripidea posteriorem putent. De hac chronologia vide Gilberte Ronnet (1970).
  3. Vitae Parallelaeː Lysander 15.
  4. Versus 886-9.
  5. Cf Aeschylus, Choephoroe 1029-33.
  6. Versus 432-486.
  7. Quod tamen ad carmen XIX Odysseae alludere videtur ubi Ulixes a nutrice Euryclea per cicatricem in femore olim cum venaretur ab apro factam adgnoscitur (versus 428-54). Apud Euripidem non de apro sed de inuleo (νεβρός) agiturǃ
  8. Matre occisa versibus 1124-5 tantum dicitː τἀν δόμοισι μὲν καλῶς, Ἀπόλλων εἰ καλῶς ἐθέσπισεν = "in palatio res bene se habet siquidem Apollo bene respondit".

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere