Vide etiam paginam fere homonymam: 195 Eurykleia

Euryclea (Graece Εὐρύκλεια) in Odyssea est Ulixis nutrix. Filia Opis filii Pisenoris fuit, quam etiam iuvenem Laertes viginti bovibus emit[1] Ulixi[2] et Telemacho[3] ab infantia eorum ministrabat.

Ulixem Euryclea recognoscit. Pictura ex editione Christiani Heyne facta.

Prima Ulixem nuper reversum ex cruris cicatrice recognovit, cum pedes ei lavaret, sed Ulixes eam prohibuit, ne Penelopae aliisque aperiret[4] Hic locus Odysseae Graece Νίπτρa, Lavatio, appellatur; Sophocles tragoediam de his rebus composuit (Niptra sive Ulysses acanthoplex)[5] et Pacuvius[6].

NotaeRecensere

  1. Od. I 425–429.
  2. Od. XIX 402.
  3. Od. I 431.
  4. Od. XIX 392–394.
  5. Frg. 451a Radt.
  6. De fabula Pacuvii in Archive of performances of Greek & Roman drama.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Euryclea spectant.
  Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!