Orestea
Orestea (Graece Ὀρέστεια) est trilogia tragoediarum ab Aeschylo scriptarum, quae sunt Agamemnon (Ἀγαμέμνων), Choephoroe (Χοηφóρoι), atque Eumenides (Εὐμενίδες). In quibus narrantur caedes Agamemnonis a Clytaemestra facta, caedes Clytaemestrae ab Oreste, iudicium Orestis, finis exsecrationis Atridarum, ac placatio Furiarum. Etiam vis numenque deorum in rebus ac controversiis hominum tractatur.[1] Orestea est solum exemplum quod exstat trilogiae Graecae antiquae. Primum praemium Dionysiis anni 458 a.C.n. consecuta est. Multi Oresteam optimum Aeschyli opus habent. Principia trilogiae themata sunt discrimen inter ultionem et iustitiam et transitus a simultate propria ad litem lege ordinatam.[2] Primum post trilogiam tragoediarum Proteus (Πρωτεύς), drama Satyricum sequebatur, sed nihil eius nisi unus versus superstes est.

De posteritate recensere
Inter Francogallicos interpretatores memorandi sunt Alexis Pierron (1854), Leconte de Lisle (1872), Paul Claudel (Gallimard, 1920) cuius interpretationi Darius Milhaud musicam composuit.
Notae recensere
- ↑ Porter, David (2005). "Aeschylus' "Eumenides": Some Contrapuntal Lines". The American Journal of Philology 126: 301–331 [1]
- ↑ Euben, J. Peter (mense Martio 1982). "Justice and the Oresteia". The American Political Science Review 76 (1): 22–33 [2]
Bibliographia recensere
- Collard, Christopher (2002). Introduction to and translation of Oresteia. Oxford University Press. ISBN 0-19-283281-6
- Fartzoff, Michel. 2018. Famille et cité dans l’Orestie d’Eschyle, La trame du tissu tragique, Paris, Les Belles Lettres. Recensio critica
- "Troie dans l'Orestie d'Eschyle : l'adaptation dramatique d'une image ambivalente" in Reconstruire Troie. Permanence et renaissances d'une cité emblématique, 2009ː 167-185
- Monique Halm-Tisserant, "Le filet, un leitmotiv dans l'Orestie d'Eschyle", Ktèma, 2002ː 293-305
- Anne-Sophie Noel, "Un printemps sous le signe de l’Orestie", Agon, 2019.
- Widzisz, Marcel (2012). Chronos on the Threshold: Time, Ritual, and Agency in the Oresteia. Lexington Press. ISBN 0-7391-7045-7
- MacLeod, C. W. "Politics and the Oresteia." The Journal of Hellenic Studies, vol. 102, 1982, pp. 124–144.
- Georges Roux, "Commentaires à l'Orestie", Revue des Études Grecques, 1974ː 33-79
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Oresteam spectant. |
Vide Ἀγαμέμνων apud Vicifontem. |
Vide Χοηφόροι apud Vicifontem. |
Vide Εὐμενίδες apud Vicifontem. |