Telamon (mythologia)
Telamon[1] in mythologia Graeca fuit filius Aeaci, regis insulae Aeginae, et Endeidos nymphae. Ita nepos Iovis fuit. Duos fratres habuit : Phocum ac Peleum. Post necem semifratris Phoci, Peleus et Telamon exsilio a patre damnati sunt. Tum in insulam Salamina profectus, Telamon filiam regis Cychrei, Periboeam[2], uxorem duxit ac mox rex ipse factus est. Duos filios genuit : Aiacem ex Periboea, Teucrum ex Hesione. Ambo bello Troiano interfuerunt.
Inceptorum heroicorum suae aetatis particeps fuit Telamon : cum Argonautis vellus aureum ex Colchide petiit, aprum Calydonium venatus est. In primis comes et amicus Herculis fuit : cum Alcides Troiam Laomedonteam oppugnavit ac delevit, filiam regis captam, Hesionen Telamoni dedit, e qua Teucrum genuit. Ambo heroes simul cum Amazonibus pugnaverunt. Apud Valerium Flaccum oratione habita Telamon nequiquam suadet Argonautis ut Herculis reditum exspectarent nec sine eo iter pergerent. Apud Apollonium Rhodium Iasonem etiam vehementer increpat et conviciis onerat[3].
Cum e bello Troiano filius Teucer rediit, Telamon eum e regno Salaminis expulit, quia fratrem Aiacem nec servaverat se ipsum necantem ob arma Achillis negata, nec vindicarat. Ille Teucer in insulam Cyprum tum refugit ubi filiam regis Cinyrae uxorem duxisse et urbem Salaminem condidisse dicebatur[4].
Anno 480 a.C.n. ante pugnam Salaminiam quae de fortuna Graeciae decisura erat Graeci heroem Telamonem invocarunt, sibi ut adesset[5].
Notae
recensereFontes.
recensere- Apollodori bibliotheca I.8.2, I.9.16, II.6.4, III.12.6-7
- Apollonius Rhodius, Argonautica, passim.
- Euripides, Troades 799-807 et Helena 87-104
- Hyginus, Fabulae 14(8), 89, 97(3), 173.
- Herodotus, Urania 64
- Ilias VIII.281-5
- Isocrates, Euagoras 16-8
- Ovidius, libro octavo Metamorphoseon 378-380, necnon libro undecimo 216 et tertio decimo 21-27 et septimo 472-480.
- Sophocles, Aiax 434-40 et 462-5 et 762-9 et 1008-20
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis cap.28(11) necnon libro secundo 29.9-10 et libro octavo cap.15(6-7)
- Valerius Flaccus, libro tertio Argonauticon 692-716.
- Xenophon, Cynegeticus I,9.