Cynegeticus
Cynegeticus (Graece Κυνηγετικός '[liber] de canibus ducendis') est libellus a praeclaro scriptore Atheniensi Xenophonte de canibus venaticis et eorum usu in leporibus praecipue sed etiam cervis aprisque venandis, tempore incerto conscriptus. In hoc libro praeter canes venator, qui canes semper pedibus sequitur, retibus, venabulis, missilibus telis, foveis cum pedicis (ποδοστράβαι) nonnumquam utitur. Xenophon et ipse venator studiosus fuit qui de venatione plurimis locis operum suorum meminit (Anabasis, Cyropaedia...) : itaque iuniores hanc artem hic docere cupit, per quam iuventutem ad virtutes bellicas perduci posse confidit. Venationem enim partem educationis liberalis esse oportere arbitratur[1].

De prooemio et epilogo
recensereLiber Xenophontis a deis Artemide et Apolline exordium capit, qui venationem invenerunt atque centauro Chironi tradiderunt. Sequitur catalogus venatorum mythicorum (Meleager, Hippolytus, Telamon etc) qui omnes discipuli Chironis dicuntur. Nonnulli philologi de genuitate dubitaverunt atque hoc prooemium a mythographis multo serius viventibus excogitatum atque operi additum voluerunt[2].
Ultimo autem capitulo, quod totum opus velut epilogus coronat, laudata magnificentissimis verbis venatione[3], vehementer in sophistarum vanam doctrinam invehitur, qui iuventutem mera arte decipiendi corrumpunt. Verisimiliter eis iratus erat quia magistrum Socratem ex invidia perdiderant atque de discipulis eius male dicebant. A sophistis plurimum distant veri philosophi qui meliores discipulos faciunt. Qui epilogus in libro huius generis multis inexpectatus videri potuit, sed Xenophon vera (venatio, philosophia) a mendacibus falsisque (sophistica) discernere cupivit. Praeterea Cynegeticus nonnullas similitudines cum de Republica Lacedaemoniorum praebet : in ambobus enim operibus - quae fortasse circa idem tempus scripta sunt - Xenophon Spartanam educationem cum educatione Atheniensium comparatam praetulisse videtur.
Inter prooemium et epilogum praecepta venatoria tironibus traduntur.
Editiones
recensere- cum commentario Latino: Xenophontis Opuscula politica equestria et venatica : Cum Arriani libello de Venatione, Oxonii, 1817
- Éduardus Delebecque, Xénophon L'Art de la chasse. Parisiis : les Belles lettres, 1970 (Collection des universités de France) Recensio critica Altera recensio
- Marchant E.C., Xenophon Scripta minora with an english translation, Londinii, Heinemann, 1925. (Loeb Classical library)
- Pierleoni G., Xenophontis opuscula, Romae, 1937.
- A.A. Phillips, M.M. Willcock, Xenophon and Arrian, On Hunting: edited with an introduction, translation and commentary. Warminster, 1999 Recensio critica
- Textus apud Vicifontem Graecum
Plura legere si cupis
recensere- V. J. Gray, "Xenophon's 'Cynegeticus'", Hermes, 1985: 156-172 JSTOR
- D.B. Hull, Hounds and hunting in ancient Greece. Chicago : University of Chicago Press, 1964.
- Ricardus Iohannes, De Studio venandi apud Graecos et Romanos, Gottingae, 1907 [Dissertatio Academica] [1]
- Ludovicus L'Allier, Une tentative d’explication de la diatribe contre les sophistes : de l’Art de la chasse de Xénophon, Cahiers des études anciennes, XLV, 2008 Versio electronica
- Otto Manns, Über die Jagd bei den Griechen, Cassel, 1888-1890. Tria volumina.
- Henricus Rézette, La Chasse dans l'oeuvre de Xénophon, Lovanii, 1945. [Dissertatio Academica].