Teucer
Teucer vel Teucrus in mythologia Graeca est filius Telamonis Salaminiorum regis et Hesionae, Troiani regis Laomedontis filiae. Optimus sagittarius bello Troiano plerumque Aiacem, fratrem eodem patre natum, comitatur. Bello confecto quia fratre mortuo, solus redisset a patre regno expulsus[1] Salaminem urbem in insula Cypro exsul condidisse narrabatur. Ita quinto saeculo a.C.n. Cypriorum rex Evagoras stemma genealogicum a Teucro repetebat[2]. Persona tragoediarum quoque est (Aiax Sophocleus et Helena Euripidea).
NotaeRecensere
Praecipui fontes antiquiRecensere
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Teucrum spectant. |